라틴어 문장 검색

Iam praelia Iliadis et vulnerum non sine disciplinae perfectione descriptio et enumeratio auxiliorum duplex et fabricatio armorum et ludicri certaminis varietas ictumque inter reges et ruptum foedus et speculatio nocturna et legatio reportans a Diomede repulsam Achillis exemplo, et super Pallante ut Patroclo lamentatio, et altercatio ut Achillis et Agamemnonis ita Drancis et Turni, utrobique enim alter suum alter publicum commodum cogitabat, pugna singularis Aeneae atque Turni ut Achillis et Hectoris, et captivi inferiis destinati ut illic Patrocli hic Pallantis;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 15:1)
Faciliusque intellegetur a dis inmortalibus hominibus esse provisum, si erit tota hominis fabricatio perspecta omnisque humanae naturae figura atque perfectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 133:9)
Ne illa quidem traductio atque immutatio in verbo quandam fabricationem habet [sed in oratione]:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 167:5)
Modus fabricationis orbiculatus, ut aiunt, adhuc non est adhibitus, qui omnibus subsequentibusque generationibus opes praestet, atque postulet ut quam minimum opes non renovabiles adhibeantur, consumptio temperetur, quam maximum efficaciterque opes exhauriantur, iterum adhibeantur et in circulum referantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 32:7)
ille Pater, quem nulla acies violenta tuendo eminus ardentis penetravit acumine visus, qui se forma hominis non induit, et Deitatis inmensum adsumpto non temperat ore modove.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 36)
nam lucis genitor, verbi sator, auctor et ignis creditur extra oculos, ut apostolus edocet auctor, qui negat intuitu fontem Deitatis adiri, credite, nemo deum vidit, mihi credite, nemo.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 327)
est inpossibile spectare profunda Sabaoth, sed speculum Deitatis homo est:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3272)
inde parens Deitas recipit sua nostraque mixtim, fitque Dei summi per Christum filius Adam.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3336)
solus homo emeruit Domini formabile dextra os capere, et fabro Deitatis Agmine nasci, quorsum igitur limo tanta indulgentia nostro contigit, ut Domini manibus tractatus honora arte sacer fieret, tactu iam nobilis ipso?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3344)
"summissus in illum Spiritus ipse meus descendit et edita limo viscera divinis virtutibus informavit, iamque hominem adsumptum summus Deus in deitatem transtulit ac nostro docuit recalescere cultu."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 292)
si duo sunt, igitur cur non sint multa Deorum milia cur numero Deitas contenta gemello est?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 131)
Sed plane non sentiunt has iniurias et contumelias fabricationis suae dei vestri, sicut nec obsequia.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 5:3)
cum ergo haec ita fuerint primo constituta et natura non solum sensibus ornavisset gentes quemadmodum reliqua animalia, sed etiam cogitationibus et consiliis armavisset mentes et subiecisset cetera animalia sub potestate, tunc vero ex fabricationibus aedificiorum gradatim progressi ad ceteras artes et disciplinas, e fera agrestique vita ad mansuetam perduxerunt humanitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장25)
Item Pythagoras normam sine artificis fabricationibus inventam ostendit, et quod magno labore fabri normam facientes vix ad verum perducere possunt, id rationibus et methodis emendatum ex eius praeceptis explicatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말18)
Unde septuaginta Interpretes cum ei legem transferrent, arcanum divinae generationis prudenti, ut videri dicunt, consilio penitus tacuerunt, ne si id quoque apud Hebraeos praedicari audiret, duplicem divinitatem esse deprehenderet, quod antea tantum unius Dei cultor exstiterat, ne propter Platonicum dogma ab unitate deitatis deviaverat, licet ibi plures distingui personas audierit, unius tamen deitatis singularitate servata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION