라틴어 문장 검색

Jam nimis nostrae ratiocinationis [0444C] series evagatur, quae ad ineffabile deitatis arcanum, tractatum audet attollere, ad cujus rei intelligentiam, nostrae mentis languescunt suspiria.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:55)
Cur tuae nostris deitatis offers Munera terris?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 14:2)
Hujus in facie divinae pulchritudinis deitas legebatur, nostrae mortalitatis aspernata naturam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:2)
Unde minus in veneratione a fidelibus lancea coepit haberi, credentibus magis avaritia et industria Raymundi, [0529A] quam aliqua Deitatis veritate omnia fieri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 64:5)
quam Jesus Christus, Dei vivi Filius, qui verus est sol justitiae, sua illustravit et exaltavit Deitate, quando in ea crucifixus, passus, [0555C] mortuus et sepultus, tertia die resurrexit a mortuis, suisque dilectoribus apparuit vivus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 74:2)
Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti repromissiones,obturaverunt ora leonum, et extinxerunt impetum ignis, effugaverunt acciemgladii, convolaverunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castraeverterunt exterorum:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 38:1)
est unita deitas homini,
(ARCHIPOETA, I21)
Verum cum tandem catenam earum connexarum inter se et confoederatarum contemplari pergat, necesse habet confugere ad providentiam et deitatem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:6)
et repromissio divitiarum, et:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:5)
Mittit discipulos suos, ut in pullo asinae curis te saecularibus solvant, ut paleas et lateres Aegypti derelinquens Moysen sequaris in heremo et terram repromissionis introeas.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:14)
Ingredere terram repromissionis lacte et melle manantem, comede similam et oleum, vestire cum Ioseph variis indumentis, perforentur aures tuae cum Hierusalem sermone Dei, ut pretiosa ex illis novarum gegetum grana dependeant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 8:9)
Extorsit mihi negandi verecundia, ut proprium ei opus huiusce modi disputatiunculae pollicerer, quod usque in presens tempus, ut nunc intellego, domini voluntate dilatum redditur memoriae illius, ut sacerdotalibus prioris ad se voluminis induta vestibus per mundi huius solitudinem gaudeat se ad terram repromissionis aliquando venisse.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:10)
Quis hoc crederet, ut Albini pontificis neptis de repromissione matris nasceretur, ut praesente et gaudente avo parvulae adhuc lingua balbutiens alleluia resonaret et virginem Christi in suo gremio nutriret et senex?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:8)
Igitur, quae de repromissione nata est, dignam habeat ortu suo institutionem parentum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:10)
Habes ibi sanetum doetissimumque pontificem Proeulum, qui viva et praesenti voce nostras scidulas superet cotidianisque tractatibus iter tuum dirigat nee patiatur te in partem alteram declinando viam relinquere regiam, per quam Israhel ad terram repromissionis properans se transiturum esse promittit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION