라틴어 문장 검색

Sicut enim vinum solummodo bibere, similiter autem rursus et aquam, contrarium est, quemadmodum autem vinum aquae contemperatum iam et delectabilem gratiam perficit, huiusmodi etiam structura sermonis delectat aures eorum, quibus contingat compositionem legere. Hic autem erit finis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장39)
Nam cognitio veri delectabilis est.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:3)
Vulcania terrae ubera, sulphureae fervida regna plagae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus8)
seu mare sulphurei ductum per viscera montis oppressis ignescit aquis et pondera librat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:83)
fumida sulphureo praelabitur orbita dorso.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:81)
Adeoque cuncta mox pernotuere ut temporum illorum scriptores prodiderint infusum delectabili boleto venenum, nec vim medicaminis statim intellectam, socordiane an Claudii vinolentia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 67장1)
Nam si delectabiles et utiles amicitias inspicere libeat, illis persepius inspicienti patebit, preeminentes inferioribus coniugari personas. 5.
(단테 알리기에리, Epistolae 92:2)
Et quamvis ad voluptatem nostram sive nostre sensualitatis quietem in terris amenior locus quam Florentia non existat, revolventes et poetarum et aliorum scriptorum volumina quibus mundus universaliter et membratim describitur, ratiocinantesque in nobis situationes varias mundi locorum et eorum habitudinem ad utrunque polum et circulum equatorem, multas esse perpendimus firmiterque censemus et magis nobiles et magis delitiosas et regiones et urbes quam Tusciam et Florentiam, unde sumus oriundus et civis, et plerasque nationes et gentes delectabiliori atque utiliori sermone uti quam Latinos.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 35:2)
Allegat ergo pro se lingua oil quod propter sui faciliorem se delectabiliorem vulgaritatem quicquid redactum est sive inventum ad vulgare prosaycum, suum est:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 76:2)
secundum quod animale, delectabile, in quo cum brutis;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 18:4)
Secundo in eo quod est delectabile:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 20:4)
in quo dicimus illud esse maxime delectabile quod per pretiosissimum obiectum appetitus delectat:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 20:5)
Itur ad Herculeas gelidi qua Tiburis arces Canaque sulphureis Albula fumat aquis, Rura nemusque sacrum dilectaque iugera Musis Signat vicina quartus ab urbe lapis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XII1)
Dum tibi felices indulgent, Castrice, Baiae Canaque sulphureis nympha natatur aquis, Me Nomentani confirmant otia ruris Et casa iugeribus non onerosa suis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIII1)
Narnia, sulphureo quam gurgite candidus amnis Circuit, ancipiti vix adeunda iugo, Quid tam saepe meum nobis abducere Quintum Te iuvat et lenta detinuisse mora?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION