라틴어 문장 검색

Os sed ut admouit, se tandem perfida nouit Digne delusam, prius hac dape fraudis abusam.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:7)
"Pene tuis uictus cum sim calcaribus ictus Speque simus predae delusi, iam michi cede, Descendensque cito, me uicto turpiter, ito".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:13)
sic magna tueri regna nihil, patiensque iugi deluditur orbis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:58)
an forte iacentes ignavosque putas, quod non Cyclopia tela stringimus aut vanas tonitru deludimus auras?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:40)
fallax o quotiens pulvis deludet amorem suspensum, veniens omni dum crederis hora!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:204)
orbibus hos rapidis mollique per aequora Castor anfractu levioris equi deludit anhelos
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 252:1)
haut illi cantus et futile murmur proderit.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 376:1)
plerumque recoctus scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantemcaptatorque dabit risus Nasica Corano.
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장33)
Nec vero sopor ille fuerat aut vana somnia, quibus saepe deludimur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:22)
Non solum Horus noster, gravis vir et ornatus, sed nec quisquam alius, ut aestimo, tam futilis posset esse iudicii, qui Romani anni sic ad unguem, ut aiunt, emendatum ordinem non probaret, cui maiorem gratiam et tenax memoria et luculenta oratio referentis adiecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 38:2)
et aut κατα` το` σιωπώμενον intellegimus saepe eum esse delusum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4072)
respice eam quam dicis falsa deludi formidine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4542)
Horatius plerumque recoctus scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem, item Persius ut ramale vetus vegrandi subere coctum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5533)
irrideamus haruspices, vanos, futiles esse dicamus, quorumque disciplinam et sapientissimus vir et eventus ac res comprobavit, contemnamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 55:1)
ac primo rem differre cotidie ac procrastinare isti coeperunt, deinde aliquanto lentius nihil agere atque deludere, postremo, id quod facile intellectum est, insidias vitae huiusce Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION