라틴어 문장 검색

et in milites ejus benignitas, affabilitasque sermonis, ad mala, quoque, omnia simul cum militibus subeunda alacritas, virtusque in rebus arduis dubiisque, mirum in modum, militum studia animosque in eum accendit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.14)
" Ut paucis absolvam, praefectos illos, quanquam pertinacissime in sententia aliquandiu perstiterant, mira Washingtonii affabilitas, constantia, comitasque sermonis, ad munia officiumque suum perbrevi redire coegerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.26)
Solent lascivi et comptuli iuvenes blandimentis, affabilitate, munusculis aditum sibi per nutrices ad alumnas quaerere et, cum clementer intraverint, de scintillis incendia concitare paulatimque proficere ad inpudentiam et nequaquam posse prohiberi illo in se versiculo conprobato:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:15)
miseratione vel prudentia eum et resolvi fecit et omni adfabilitate fovit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1424)
sed tamen difficile dictu est, quantopere conciliet animos comitas affabilitasque sermonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:2)
Niceros delectatus affabilitate amici omne me inquit lucrum transeat, nisi iam dudum gaudimonio dissilio, quod te talem video.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 61:4)
quicquid habui, in illius sinum demandavi, nec unquam fefellitus sum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 61:18)
De munere Petri Successori demandato prorsus sibi conscius, Benedictus XVI hunc Annum fidei indixit, tempus videlicet gratiae, qui ad magnam credendi laetitiam percipiendam, ad fovendam amplitudinis visionum intellectionem nos adiuvat, quam fides patefacit, ut eandem eius in unitate integritateque confiteamur, Domini memoriae fideles, eius praesentia et Spiritu Sancto agente fulti.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 8:4)
Et sic contra eam sentencia scribitur, et igni cremari nequissima demandatur.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 2:11)
Ancus demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis, exercitu novo conscripto profectus, Politorium, urbem Latinorum, vi cepit, secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant hostibus in civitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit, et cum circa Palatium, sedem veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Caelium montem Albani implessent, Aventinum novae multitudini datum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 349:1)
mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti, simulque plures pueri, quod hodie quoque in Graecia manet, unius curae demandabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 306:1)
itaque adhibitis legatis ipse circuit saucios milites, inserens in tentoria caput, singulosque ut sese haberent rogitans curam eorum legatis tribunisque et praefectis demandabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 513:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION