라틴어 문장 검색

" Ut minime probabili sed vero solacio utar, in civitate nostra plus gratiae orbitas confert quam eripit, adeoque senectutem solitudo, quae solebat destruere, ad potentiam ducit, ut quidam odia filiorum simulent et liberos eiurent, orbitatem manu faciant.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 110:3)
naturam hominis eiurat :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 33:5)
Abdico eiuro abnuo - meis Creusa liberis fratres dabit?
(세네카, 메데아 9:4)
"Itaque numquam per Ciceronem mora fuit, quin eiuraret suas esse quas cupidissime effuderat orationes in Antonium;"
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 15:5)
Et sic contra eam sentencia scribitur, et igni cremari nequissima demandatur.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 2:11)
ut leo, materno cum raptus ab ubere mores accepit pectique iubas hominemque vereri edidicit nullasque rapi nisi iussus in iras, si semel adverso radiavit lumine ferrum, eiurata fides domitorque inimicus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:79)
Ancus demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis, exercitu novo conscripto profectus, Politorium, urbem Latinorum, vi cepit, secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant hostibus in civitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit, et cum circa Palatium, sedem veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Caelium montem Albani implessent, Aventinum novae multitudini datum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 349:1)
mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti, simulque plures pueri, quod hodie quoque in Graecia manet, unius curae demandabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 306:1)
itaque adhibitis legatis ipse circuit saucios milites, inserens in tentoria caput, singulosque ut sese haberent rogitans curam eorum legatis tribunisque et praefectis demandabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 513:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION