라틴어 문장 검색

Verum ille iudicibus Cassiis tristior et Lycurgis, causarum momenta aequo iure perpendens, suum cuique tribuebat, nusquam a vero abductus, acrius in calumniatores exsurgens, quos oderat, multorum huius modi petulantem saepe dementiam, ad usque discrimen expertus, dum esset adhuc humilis et privatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 9:1)
Quibus auditis, Accepi inquit, olim hoc dictum imperator relatione multorum, sed abi securus ad lares exutus omni metu dementia principis, qui (ut prudens definivit) inimicorum minuere numerum augereque amicorum sponte sua contendit ac libens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 5:1)
Et quia nullo ordine iam sed per procursus pugnabatur et globos, quod desperationis erat signum extremae, flexo in vesperam die, digressi omnes rediere ad tentoria tristes, inconsideratae dementiae alter alterum arguentes, quod non (ut suaserat antea Fritigernus), obsidionales aerumnas ubique declinarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 15:1)
Sed antequam illi fuissent profecti, venerunt legati *Paschalis pontificis, Iohannes episcopus Silvae-candidae et Benedictus archidiaconus sanctae sedis apostolicae, rogantes imperatorem, ut illam infamiam a pontifice auferret, qua ille in memoratorum hominum necem consensisse credebatur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 290:4)
Si turpes nitide mendax infamia uite Infigit maculas, quid nituisse iuuat?
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:28)
ibi ego comperior omnis iudices tanto poetae adsurrexisse, miris laudibus eum tulisse ob argumenti sollertiam et coturnum facundiae, nec ita multum omnis afuisse quin accusatorem potius dementiae condemnarent.
(아풀레이우스, 변명 35:2)
Hac infamia consternati, quae per ora populi facile dilapsa merito invisos ac detestabiles eos cunctis effecerat, noctem ferme circa mediam collectis omnibus furtim castello facessunt, bonaque itineris parte ante iubaris exortum transacta, iam die claro solitudines avias nacti, multa secum prius collocuti accingunt se meo funeri;
(아풀레이우스, 변신, 8권 18:1)
Haec recensente pistore iamdudum procax et temeraria mulier verbis execrantibus fullonis illius detestabatur uxorem, illam perfidam, illam impudicam, denique universi sexus grande dedecus, quae suo pudore postposito torique genialis calcato foedere Larem mariti lupanari maculasset infamia, iamque perdita nuptae dignitate prostitutae sibi nomen adsciverit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:1)
Talis mulieris publicitus matrimonium confarreaturus ingentique angore oppido suspensus expectabant diem muneris, saepius quidem mortem mihimet volens consciscere, priusquam scelerosae mulieris contagio macularer vel infamia publici spectaculi depudescerem:
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:1)
Interia tamen, Aethelwulfo rege ultra mare tantillo tempore immorante, quaedam infamia contra morem omnium Christianorum in occidentali parte Selwuda orta est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 12 15:1)
Quam controversiam, immo infamiam, de quadam pertinaci et malevola eiusdem gentis regina ortam fuisse, maiores illius terrae perhibent;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 13 16:5)
Defuncto autem Aethelwulfo rege, Aethelbald, filius eius, contra Dei interdictum et Christianorum dignitatem, necnon et contra omnium paganorum consuetudinem, thorum patris sui ascendens, Iuthittam, Karoli, Francorum regis, filiam, cum magna ab omnibus audientibus infamia, in matrimonium duxit, effrenisque duobus et dimidio annis Occidentalium Saxonum post patrem regni gubernacula rexit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 17 20:1)
Nam neque hominum morte memoria deleri debet quin a proximis retineatur, neque clientes sine summa infamia deseri possunt, quibus etiam a propinquis nostris opem ferre instituimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 7:3)
Deinde adscribit Ciceronem haec ipsa interposuisse ad effugiendam infamiam nimis lascivae orationis et nitidae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 9:1)
Non enim poenae aut infamiae metu non esse peccandum censebat, sed iusti honestique studio et officio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION