라틴어 문장 검색

in signo posito super eodem divina clementia declaratur, sicut et in eo Caini dementia, quod mortem temporalem plus timuerit, quam aeternam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 1:3)
quibus alii optatam permutationem temporum adventare, veluti e praesagiis affirmabant, non nulli maiorum augurio sibi portendi, incogitabili dementia promittebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 7:3)
Praefectos praetorio, aequitate et meritis notos, tua nobis dabit dementia, residuos iudices, militiaeque moderatores, promovendos arbitrio meo concedi est consentaneum, itidemque stipatores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 14:1)
Verum ille iudicibus Cassiis tristior et Lycurgis, causarum momenta aequo iure perpendens, suum cuique tribuebat, nusquam a vero abductus, acrius in calumniatores exsurgens, quos oderat, multorum huius modi petulantem saepe dementiam, ad usque discrimen expertus, dum esset adhuc humilis et privatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 9:1)
Quibus auditis, Accepi inquit, olim hoc dictum imperator relatione multorum, sed abi securus ad lares exutus omni metu dementia principis, qui (ut prudens definivit) inimicorum minuere numerum augereque amicorum sponte sua contendit ac libens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 5:1)
Et quia nullo ordine iam sed per procursus pugnabatur et globos, quod desperationis erat signum extremae, flexo in vesperam die, digressi omnes rediere ad tentoria tristes, inconsideratae dementiae alter alterum arguentes, quod non (ut suaserat antea Fritigernus), obsidionales aerumnas ubique declinarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 15:1)
nam, ut meministi, dies abhinc quintus an sextus est, cum me causam pro uxore mea Pudentilla aduersus Granios agere aggressum de composito necopinantem patroni eius incessere maledictis et insimulare magicorum maleficiorum ac denique necis Pontiani priuigni mei coepere.
(아풀레이우스, 변명 1:5)
sed quid ad magica maleficia, quod ego pueros Scriboni Laeti, amici mei, carmine laudaui?
(아풀레이우스, 변명 9:3)
quippe natura uox innocentiae, silentium maleficio distributa.
(아풀레이우스, 변명 10:26)
quin ostenditis quod insimulauistis, scelera immania et inconcessa maleficia et artis nefandas?
(아풀레이우스, 변명 24:6)
dein etsi maxime magus forem, tamen ostendam neque causam ullam neque occasionem fuisse, ut me in aliquo maleficio experirentur.
(아풀레이우스, 변명 26:5)
) an ex eo intellexistis maleficio quaeri pisciculos, quod pretio quaerebantur?
(아풀레이우스, 변명 27:5)
postremo in maleficio ille uenenum nominat, tu pulmentum, ille herbas et surculos, tu squamas et ossa, ille pratum decerpit, tu fluctum scrutaris.
(아풀레이우스, 변명 28:18)
ibi ego comperior omnis iudices tanto poetae adsurrexisse, miris laudibus eum tulisse ob argumenti sollertiam et coturnum facundiae, nec ita multum omnis afuisse quin accusatorem potius dementiae condemnarent.
(아풀레이우스, 변명 35:2)
scierunt et ipsi argumentum piscarium futile et nihil futurum, praeterea nouitatem eius ridiculam, (quis enim fando audiuit ad magica maleficia disquamari et exdorsari piscis solere?
(아풀레이우스, 변명 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION