라틴어 문장 검색

cum in Capitolio ictus Centaurus e caelo est, in Aventino portae et homines, Tusculi aedes Castoris et Pollucis, Romaeque Pietatis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 141:10)
quarum rerum in proximis locis tantae dissimilitudines saepe sunt, ut alia Tusculi, alia Romae eveniat saepe tempestas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 139:2)
multa mihi dant solacia, nec tamen ego de meo statu demigro, quaeque vita maxime est ad naturam ad eam me refero, ad litteras et studia nostra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 18 4:11)
mortemne mihi minitaris, ut omnino ab hominibus, an exsilium, ut ab inprobis demigrandum sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 1:8)
vetat enim dominans ille in nobis deus iniussu hinc nos suo demigrare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 73:2)
libenter hoc et omne militabitur bellum in tuae spem gratiae, non ut iuvencis inligata pluribus aratra nitantur meis pecusve Calabris ante Sidus fervidum Lucana mutet pascuis neque ut superni villa candens Tusculi Circaea tangat moenia:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 18)
procul ecce canoro demigrant Helicone deae quatiuntque novena lampade solemnem thalamis coeuntibus ignem et de Pieriis vocalem fontibus undam, quas inter vultu petulans Elegea propinquat celsior adsueto divasque hortatur et ambit alternum fultura pedem decimamque videri se cupit et medias fallit permixta sorores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam3)
"ardua iam densae rarescunt moenia Romae, hos Praeneste sacrum, nemus hos glaciale Dianae, Algidus aut horrens aut Tuscula protegit umbra, Tiburis hi lucos Anienaque frigora captant."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum6)
sic fata gelatis vultibus et Baccho iam demigrante quievit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권181)
Nec taceat monumenta viae, quem Tuscula tellus Candidaque antiquo detinet Alba Lare.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 723)
cum hostes adessent, pro se quisque in urbem ex agris demigrant, urbem ipsam saepiunt praesidiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 97:1)
Tarquinius spe omni reditus incisa exsulatum ad generum Mamilium Octavium Tusculum abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 167:1)
adversus eos et ne quid simul ab Tusculo, unde etsi non apertum, suspectum tamen bellum erat, repentini periculi oreretur, P. Valerius quartum T. Lucretius iterum consules facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 170:2)
eadem nocte et Tusculum de arce capta Capitolioque occupato et alio turbatae urbis statu nuntii veniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 196:1)
L. Mamilius Tusculi dictator erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 197:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION