라틴어 문장 검색

et provinciae Syria atque Iudaea, fessae oneribus, deminutionem tributi orabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장10)
id quoque magis praesagium quam mentis deminutio fuit, siquidem totidem milites praetoriani extulerunt eum in publicum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 99장 2:3)
Hoc etenim, cum cognitum, quam acceptum quamque gratum extiterit, absque importuna diminutione verba non caperent:
(단테 알리기에리, Epistolae 13:4)
ius est realis et personalis hominis ad hominem proportio, que servata hominum servat sotietatem, et corrupta corrumpit—nam illa Digestorum descriptio non dicit quod quid est iuris, sed describit illud per notitiam utendi illo -; 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:4)
Quod autem dicimus ‘tragica coniugatio’ est quia, cum comice fiat hec coniugatio, cantilenam vocamus per diminutionem:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 128:1)
sed solus Februarius viginti et octo retinuit dies, quasi inferis et deminutio et par numerus conveniret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 7:4)
Latii vero veteres incolae, quia nihil iam tum discere ab Aegypto licebat, ad quam nullus illis commeatus patebat, morem Graeciae in numerandis diebus secuti sunt, ut retroversum cedente numero ab augmento in diminutionem conputatio resoluta desineret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 40:1)
Cum enim sol in signo Cancri aestivum solstitium facit, in quo est longissimi diei terminus, et inde retrogressum agit ad diminutionem dierum, Pythius eo tempore appellatur, ὡς πύματον θέων, ὅ ἐστι τὸν τελευταῖον δρόμον τρέχων.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 61:2)
exinde per diminutiones veluti senescenti quarta forma deus figuratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 10:4)
Cassandrae quoque raptum vel deminutionem quam miserabilem fecit sacer locus:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 14:1)
Sive igitur secundum priores per augmentum sive per secundos per diminutionem intellegendum est, tamen vestibulum constat aream dici quae a via domum dividit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 22:1)
epitheta numquam vacant, sed aut ad augmentum, aut ad diminutionem, aut ad discretionem poni solent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1784)
ut autem pro Romo Romulus diceretur, blandimenti genere factum est, quod gaudet diminutione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 27320)
diminutio lacunar facit, ut Horatius nec mea renidet in domo lacunar;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 72617)
inde fit alia diminutio lacunarium et per antistoichon laquearium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 72618)

SEARCH

MENU NAVIGATION