라틴어 문장 검색

Iudas autem, qui et Maccabaeus, decimus factus secesserat in eremum et ferarum more in montibus vitam cum suis agebat; et feni cibo vescentes demorabantur, ne participes essent coinquinationis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장27)
Conatur tamen eos vallo fossaque circummunire, ut quam maxime repentinas eorum eruptiones demoretur;
(카이사르, 내란기, 1권 81:9)
sed eodem spectans, si itinere impeditos perterritos deprehendere posset, exercitum e castris eduxit equitatumque praemisit ad novissimum agmen demorandum, neque consequi potuit, quod multum expedito itinere antecesserat Caesar.
(카이사르, 내란기, 3권 75:6)
ac nullo hoste prohibente aut iter demorante incolumem legionem in Nantuates, inde in Allobroges perduxit ibique hiemavit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 6장5)
ne vos longe sermone petito demorer, exemplum veteris cognoscite facti:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:146)
Quare prudentis magistri est eius modi nomenclationis aucupio, quo potiri nequeat,studiosos non demorari;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 31:1)
iam primum Agrippina, velut dolore victa et solacia conquirens, tenere amplexu Britannicum, veram paterni oris effigiem appellare ac variis artibus demorari ne cubiculo egrederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 68장2)
ille nihil demoratus exsurgit et omnia simul properantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 69장3)
"Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 6:4)
a tempore 'satis una superque', ab invitis diis 'iam pridem invisus diis et inutilis annos demoror'. sic quidem et illud colligitur, an debilis patriae superare debeat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6389)
annos demoror quasi festinantes diu vivendo detineo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6472)
surgens flans, ut et fando surgentes demoror austros:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1301)
non enim praemisit 'quamquam vicina sit'. praeterlabare necesse est praeternaviges.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4782)
unde est etiam in sexto vel quae Tiberine videbis funera, cum tumulum praeterlabere recentem, cum de Marcello aedili diceret, filio sororis Augusti, in cuius honorem hoc factum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 45)
demoror expecto, sustineo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 301)

SEARCH

MENU NAVIGATION