라틴어 문장 검색

Atque apud populum plurimum vigent doctrinae aut contentiosae et pugnaces aut speciosae et inanes, quales videlicet assensum aut illaqueant aut demulcent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:36)
Colloquia vero absque dilectione cymbalo non praestant tinnienti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:8)
Dedisti, ut opinor, uerba Fortunae dum te illa demulcet, dum te ut delicias suas fouet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:17)
20. Hic incepit adulando demulcere populum
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM77)
qualis Cybeleia quassans Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces tinnitu conatur apes, quae sponte relictis descivere favis, sonituque exhaustus inani raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae perfida deplorat vacuis examina ceris.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:107)
sumpto etiam ad reficiendam uocem breui tempore, impatiens secreti a balineis in theatrum transiit mediaque in orchestra frequente populo epulatus, si paulum subbibisset, aliquid se sufferi tinniturum Graeco sermone promisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 2:3)
Sic enim ferias prae omni negotio fetas commodi senserimus, non animum, ut dicitur, remittentes (nam remittere, inquit Musonius, animum quasi amittere est) sed demulcentes eum paulum, atque laxantes iocundis honestisque sermonum inlecta­tionibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 12:1)
Configunt parmam, tinnit hastilibus umbo, Aerato sonitu galeae:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 3:3)
strepit adsiduo cava tempora circum Tinnitu galea et saxis solida aera fatiscunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 4:3)
quem cum Saturnus, fraude cognita, vehementius quaereret, et adhibiti sunt Curetes et Corybantes, qui tinnitu aeris, id est lusus excogitato genere, ut cum clipeis aereis inter se concurrerent et prohiberent audiri pueri vagitum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 10414)
exspecto Octavi contionem et si quid aliud, maxime autem ecquid Dolabella tinniat an in meo nomine tabulas novas fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 9:2)
Tibi recto vivere talo ars dedit et veri speciem dinoscere calles, nequa subaerato mendosum tinniat auro?
(페르시우스, 풍자, satire 549)
arborumque varietate ac suavi volucrum concentu mirum in modum sensum demulcent, atque delectant;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 297:7)
Non possum pati Quin tibi caput demulceam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 530)
Strepit adsiduo cava tempora circum tinnitu galea, et saxis solida aera fatiscunt, discussaeque iubae capiti, nec sufficit umbo ictibus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION