라틴어 문장 검색

populo praeter frumenti denos modios ac totidem olei libras trecenos quoque nummos, quos pollicitus olim erat, uiritim diuisit et hoc amplius centenos pro mora.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 38장 1:3)
a prima adulescentia prodigus ac procax, adeo ut saepe flagris obiurgaretur a patre, ferebatur et uagari noctibus solitus atque inualidum quemque obuiorum uel potulentum corripere ac distento sago impositum in sublime iactare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 2장 1:5)
turres denis pedibus quam murus altiores sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 30:3)
Menses in quinos denos discripserunt dies, anni plena spatia servantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 40:1)
Exercitus non longius denis passuum millibus a propugnaculo Cumberland processerat, cum Washingtonium febris vehementer gravis corripuit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.59)
Cum Aluredus sagum toga mutasset, mala majora, quam quae Washingtonio unquam contigerant, perpessus est;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.219)
Clarus ob id factum donis ornatur honestis,accipit et bis dena super sestertia nummum.
(호라티우스의 두번째 편지, 219)
quae nudis longum ostendit cervicibus aurum consulit ante falas delphinorumque columnas an saga vendenti nubat caupone relicto.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI288)
In libro enim quarto Virgilius Elissam facit, postquam ab Aenea relinquitur, velut ad sacricolarum sagarumque carmina et devotiones confugientem, et inter cetera ait sedandi amoris gratia herbas quaesitas quae aeneis falcibus secarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 7:1)
Deinde, licet urendi corpora defunctorum usus nostro seculo nullus sit, lectio tamen docet eo tempore quo igni dari honor mortuis habebatur, si quando usu venisset, ut plura corpora simul incenderentur, solitos fuisse funerum ministros denis virorum corporibus adicere singula muliebria:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 5:1)
Audieris cum grande sophos, dum basia iactas, Ibis ab excusso missus in astra sago.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, III6)
Tecum ter denas numeravi, Postume, brumas:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XL4)
Bis denos puerum numerantem perdidit annos, Mentula cui nondum sesquipedalis erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XIV5)
Iam prior ad faecem, sed et haec vindemia venit, Exorat noctes dum mihi saga tuas;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LIV2)
Quid numerem currus ter denaque praemia palmae, Quae dare non semper consul uterque solet?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVIII8)

SEARCH

MENU NAVIGATION