라틴어 문장 검색

Ita ergo veritatem loqui debes, ut dictum tuum habeat pondus iuris iurandi,et nil intersit tuam sinplicem assertionem, et iusiurandum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 13:1)
Ita ergo veritatemloqui debes, ut dictum tuum habeat pondus jurisjurandi, et nihil intersitinter tuam simplicem assertionem et jusjurandum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 33:20)
Et ut assertioni huic adjungamus auctoritatem, de hoc bono Propheta dicit:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:27)
cujus dimensionibus denotari ostenditur singulas humani corporis partes ad usum aliquem et decorem esse compositas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 1:2)
Haec igitur prima causa, ut arbitror, justae assertionis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 2:10)
Frequenter incerto fidei atque opinionis suae mens lubrica est, sed tamen caro deliciis et luxuria vacat, ut frugalitas errorem mentis excuset, sicut multi sunt haereticorum qui praetendere volunt corporis continentiam, ut assertionis suae fidem testimonio sobriae carnis acquirant:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:10)
Quibus in sinodo Romanensi cum omni assertione illorum condempnatis, omnino refutati sunt, eisque omni officio sacerdotali ad tempus interdicto dimissi sunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:16)
"Ac dum directis digitis et detortis nutibus praesentium denotor, dum risus ebullit, inter pedes circumstantium frigido sudore defluens evado."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:89)
at ego vitans oculos omnium et quem ipse fabricaveram risum obviorum declinans lateri eius adambulabam obtectus, nec qui laverim, qui terserim, qui domum rursum reverterim prae rubore memini, sic omnium oculis nutibus ac denique manibus denotatus impos animi stupebam.
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:13)
Huiuscemodi autem loquacitatem verborumque turbam magnitudine inani vastam facetissimus poeta Aristophanes insignibus vocabulis denotavit in his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 20:1)
Quo autem, inquit, pacto credi potest, uniuscuiusque stellarum formae et positionis sortem atque fortunam uni omnino homini certam destinatamque esse eamque formam post longissima saeculorum spatia restitui, si vitae eiusdem hominis indicia in tam brevibus intervallis per singulos maiorum eius gradus perque infinitum successionum ordinem tam saepe ac tam multipliciter eadem ipsa, non eadem stellarum facie denotantur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 22:1)
eo usque, ut saepenumero non solum assertio maneat assertio sed etiam quaestio maneat quaestio, et per disputationes non solvatur sed figatur et alatur, omnisque traditio et successio disciplinarum repraesentet et exhibeat personas magistri et auditoris, non inventoris et ejus qui inventis aliquid eximium adjiciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:18)
ut accipiantur pro instantiis conformibus et proportionatis illae, quae denotant similitudines (ut ab initio diximus) physicas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 289:2)
Quod si recipiatur prior assertio, necesse est ut cum sit fluxus in mari ex una parte, fiat sub idem tempus alicubi in mari refluxus ex alia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:4)
tum certe per hanc instantiam decisoriam abjudicanda est assertio quod fluxus et refluxus maris, de quo inquiritur, fiat per motum progressivum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION