라틴어 문장 검색

denserent ictus, ora mucronibus quaererent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장5)
Iam legiones in testudinem glomerabantur, et alii tela saxaque incutiebant, cum languescere paulatim Vitellianorum animi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장1)
degeneresque ruunt Sindi glomerantque paterno crimine nunc etiam metuentes verbera turmas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 92:1)
hinc barbarici glomerantur ovatus, hinc gemitus, mixtaeque virum cum pulvere vitae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 196:1)
Turbatur tali nuntio urbs propinqua et tota lictorum caterva glomeratur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 10:3)
si faciant admixtum rebus inane, denseri poterunt ignes rarique relinqui;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:9)
sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint et fugitant in rebus inane relinquere purum, ardua dum metuunt, amittunt vera viai nec rursum cernunt exempto rebus inane omnia denseri fierique ex omnibus unum corpus, nil ab se quod possit mittere raptim, aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem, ut videas non e stipatis partibus esse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:10)
exprimitur porro gemitus, quia membra dolore adficiuntur et omnino quod semina vocis eliciuntur et ore foras glomerata feruntur qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:2)
quin etiam si iam libeat concedere falsum et dare posse animam glomerari in corpore eorum, lumina qui lincunt moribundi particulatim, mortalem tamen esse animam fateare necesse nec refert utrum pereat dispersa per auras an contracta suis e partibus obbrutescat, quando hominem totum magis ac magis undique sensus deficit et vitae minus et minus undique restat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:17)
glomerataque multa vaporis corpora, quae stomacho praebent incendia nostro, dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem, urere ne possit calor amplius aridus artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 28:7)
urget enim quoque signiferi super aetheris aestus et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 16:5)
Hinc est quod continuatis uberibus corpus deae omne densetur, quia vel terrae vel rerum naturae altu nutritur universitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 18:3)
Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi Exercet Diana choros, quam mille secutae Hinc atque hinc glomerantur Oreades:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 9:1)
Agmina densentur campis, Argivaque pubes Auruncaeque manus Rutuli veteresque Sicani, Stant Gauranae acies et picti scuta Labici:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 18:2)
Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION