라틴어 문장 검색

Itaque signo receptui dato densatis ordinibus scutisque super capita consertis retro evadere ex angustiis iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 25:1)
Non tamen omisere Lacedaemonii pugnam et, ut primum sibi quam hosti aequiorum locum capere potuerunt, densatis ordinibus effuse fluentem in se aciem excepere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 7:1)
spes nulla datur, sic undique densant terrigenae iam signa duces, clamorque tubaeque.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 659:1)
Totus ad spectaculum populus effunditur, et prorsus quasi migrare civitas putaretur, stipatis proruens portis turba densatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 7:2)
Quanta fuerit hostibus caedendis ira rabies-que victoribus, sic aestimare posses, quod a proelio profugi cum se Mundam recepissent, et Caesar obsideri statim victos imperasset, congestis cadaveribus agger effectus est, quae pilis tragulisque confixa inter se tenebantur, - foedum etiam in barbaros.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 85:1)
inque dies quanto circum magis aetheris aestus et radii solis cogebant undique terram verberibus crebris extrema ad limina fartam in medio ut propulsa suo condensa coiret, tam magis expressus salsus de corpore sudor augebat mare manando camposque natantis, et tanto magis illa foras elapsa volabant corpora multa vaporis et aëris altaque caeli densabant procul a terris fulgentia templa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:11)
Densaturque globus, quantum pede prima relato Constrinxit gyros acies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:38)
At medii robur belli fortissima densant Agmina, quae Cilicum terris deducta tenebat Scipio, miles in hoc, Libyco dux primus in orbe.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:5)
in nubem cogitur aer nubes enim aeris densitas facit, ut denset erant quae rara modo et quae densa relaxat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 201)
et aperta serena aer enim densetur nubilo et rarescit sereno, ut "densat erant quae rara modo et quae densa relaxat".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3933)
"Sint principio omnium semina natura in se coeunte densata, quis hic auctor deus?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:8)
"Sic congregatis ignium seminibus soles alios atque alios semper splendere, sic exhalatis terrae vaporibus nebulas semper adolescere, quibus densatis coactisque nubes altius surgere, isdem labentibus pluvias fluere, flare ventos, grandines increpare, vel nimbis conlidentibus tonitrua mugire, rutilare fulgora, fulmina praemicare:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:13)
et si, ut idem poeta colligit, densatus et laxatus aer facit, ut sit inde ille avium concentus, idem sentiemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 93:2)
sed ne eae quidem, quae recte fiunt, densandae sunt nimis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 255:1)
instandum quibusdam in partibus et densanda oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 311:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION