라틴어 문장 검색

nam si capitula altiora, quam erit latitudo, facta fuerint, quae anatona dicuntur, de bracchiis demetur, ut, quo mollior est tonus propter altitudinem capituli, bracchii brevitas faciat plagam vehementiorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장26)
nec ipsi choreae sua deerat suavitas harmoniae, nunc semi tonis lasciviens, nunc mediocri tonorum sonoritate juvenescens, nunc maturiori tuba melidioma procedens, sua modulatione nostrarum aurium excitabat libidinem, et oculis offerebat dormiendi praeludia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:61)
denticulis aequalibus sunt perfecta, qui denticuli alius alium inpellentes versationes modicas faciunt et motiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장23)
insuper autem ad capsum raedae loculamentum firmiter figatur habens tympanum versatile in cultro conlocatum et in axiculo conclusum, in cuius tympani fronte denticuli perficiantur aequaliter divisi numero quadringenti convenientes denticulo tympani inferioris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장4)
in his tribus generibus dissimiles sunt tetrachordorum dispositiones, quod harmonia [tetrachordorum] et tonos et dihesis habet binas (dihesis autem est toni pars quarta;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장16)
Qua racione toni pars altera semper habundet, Transgrediens partem reliquam ne possit in equas Distribui partes tonus integer, immo parumper Excedat pars una toni superetque minorem Et proprio uincat pars altera comate limma, Nec tamen equali sectas libramine partes In duo diuisum diasymata coma recuset.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:16)
Ita cum rota progrediens secum agat tympanum imum et denticulum eius singulis versationibus tympani superioris denticulos inpulsu cogat praeterire, efficiet, cum CCCC imum versatum fuerit, superius tympanum semel circumagatur et denticulus, qui est ad latus eius fixus, unum denticulum tympani plani producat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장9)
Ita uti autem in doricis triglyphorum et mutulorum est inventa ratio, item in ionicis denticulorum constitutio propriam in operibus habet rationem, et quemadmodum mutuli cantheriorum proiecturae ferunt imaginem, sic in ionicis denticuli ex proiecturis asserum habent imitationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION