라틴어 문장 검색

Interea Hugo de Tabaria, accitis copiis ducentorum [0658A] equitum, peditum vero quadringentorum, secessit in terram Grossi Rustici, nomine Suet, ditissimam auro et argento, armentis fecundissimam, conterminam regioni Damascenorum, ubi inauditas opes et armenta depraedatus est, quae sibi ad obsidionem Sagittae sufficerent, de quibus etiam regi et sociis largiter impertiret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:1)
Rex Baldewinus, cum ingenti manu a Jerusalem descendens, tantillum mansionis, quod nobis erat, devastavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 56:2)
Venit et Robertus de Veteri ponte, qui miles egregius et indefessus, saepius terras gentilium militari manu depraedatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 80:17)
Tandem quidam ammiraldus, videns regiones graviter ab exercitu Tankradi vastari, pepigit foedus cum eo ne sua depraedandi causa ingrederetur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 90:4)
- Ubi post reditum Christianorum Turci, devastantes terram Graecorum, urbem Stamiriam subverterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 29:2)
sed dum iret et reverteret, multa devastantes pauperorum domibus, blasphemia multa incurrit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 129)
Devastaverunt enim multa granas minutas, id est milio vel panico.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1625)
hoc est Beringherio cum reliqua multitudo statim venerunt in finibus Bergomensis, residente in monasterio Fara per aebdomada una, domibus devastantes, adulteria vel incendia facientes.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 188)
Insulae Baleares a Mauris et Sarracenis depraedatae sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 128:1)
Insulae Baleares, quae a Mauris et Sarracenis anno priore depraedatae sunt, postulato atque accepto a nostris auxilio nobis se dediderunt et cum Dei auxilio a nostris a praedonum incursione defensi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 135:1)
In Tuscia Populonium civitas maritima a Grecis, qui Orobiotae vocantur, depraedata est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 191:1)
Nam et classis eorum per Albiam usque ad Esesfeld castellum venit, quae totam Sturiae fluminis ripam devastavit, et Gluomi custos Nordmannici limitis pedestres copias ducens simul cum Abodritis terreno itinere ad ipsum castellum accessit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 245:5)
At Liudewitus occasionem nanctus cum valida manu Decembrio mense Dalmatiam ingressus, ferro et igni cuncta devastat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 256:2)
Mense Ianuario conventus ibidem habitus, in quo de Liudewiti defectione deliberatum est, ut tres exercitus simul ex tribus partibus ad devastandam eius regionem atque ipsius audaciam coercendam mitterentur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 260:2)
Exercitus vero, postquam in unum convenerunt, totam pene regionem ferro et igni devastantes haud ullo gravi damno accepto domum reversi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 262:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION