라틴어 문장 검색

Venit et Robertus de Veteri ponte, qui miles egregius et indefessus, saepius terras gentilium militari manu depraedatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 80:17)
Tandem quidam ammiraldus, videns regiones graviter ab exercitu Tankradi vastari, pepigit foedus cum eo ne sua depraedandi causa ingrederetur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 90:4)
Insulae Baleares a Mauris et Sarracenis depraedatae sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 128:1)
Insulae Baleares, quae a Mauris et Sarracenis anno priore depraedatae sunt, postulato atque accepto a nostris auxilio nobis se dediderunt et cum Dei auxilio a nostris a praedonum incursione defensi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 135:1)
In Tuscia Populonium civitas maritima a Grecis, qui Orobiotae vocantur, depraedata est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 191:1)
Rodulfus vero in ira commotus propter castella perdita, dum depraedari non cessat abbatiam sancti Quintini, ab Heriberto in bello occiditur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVI 56:3)
Ad istum modum palantes omnem illam depraedabantur regionem.
(아풀레이우스, 변신, 8권 17:1)
Sperabant enim nostri, minores tribulationes et iniurias ex parte Hemeid regis sustinere, -- qui saepe depraedabatur illud monasterium et parochiam Sancti Degui, aliquando expulsione illorum antistitum, qui in eo praeessent, sicut et Nobis archiepiscopum, propinquum meum, et me expulit aliquando sub ipsis, -- si ego ad notitiam et amicitiam illius regis qualicunque pacto pervenirem.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:18)
Et venit et quaerebat capere civitatem et depraedari eam et non potuit, quoniam innotuit sermo his, qui erant in civitate.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장3)
Sana vitas nostras, ut custodiamus mundum neve depraedemur illum, ut seramus pulchritudinem, non vero inquinamentum et destructionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 315:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION