라틴어 문장 검색

Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex; valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Ionathan scribae, ne moriar ibi ".
저의 주군이신 임금님, 제발 제 말씀을 들어 주십시오. 저의 간청을 들으시어 저를 요나탄 서기관의 집으로 보내지 말아 주십시오. 그곳에 가면 저는 죽습니다.” (불가타 성경, 예레미야서, 37장20)
et posui faciem meam ad Dominum Deum meum, ut quaererem rogationem et deprecationem in ieiuniis, sacco et cinere.
그리하여 나는 단식하고 자루옷을 두르고 재를 쓴 채, 기도와 간청으로 탄원하려고 주 하느님께 얼굴을 돌렸다. (불가타 성경, 다니엘서, 9장3)
Ait autem ad illum angelus: " Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem.
천사가 그에게 말하였다. “두려워하지 마라, 즈카르야야. 너의 청원이 받아들여졌다. 네 아내 엘리사벳이 너에게 아들을 낳아 줄 터이니, 그 이름을 요한이라 하여라. (불가타 성경, 루카 복음서, 1장13)
semper in omni oratione mea pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens
그리고 기도할 때마다 늘 여러분 모두를 위하여 기쁜 마음으로 기도를 드립니다. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 1장4)
Confitemini ergo alterutrum peccata et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valet deprecatio iusti operans.
그러므로 서로 죄를 고백하고 서로 남을 위하여 기도하십시오. 그러면 여러분의 병이 낫게 될 것입니다. 의인의 간절한 기도는 큰 힘을 냅니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 5장16)
qui tollis peccāta mundi, sūscipe deprecatiōnem nostram.
세상의 죄를 지우는 당신께서는 저희의 기도를 돌보소서. (기도문, 대영광송5)
Ilico ego ad patriam meam reversus amicam reduxi ut uxorem facerem, illa tamen hoc minime approbante, immo penitus duabus de causis dissuadente, tam scilicet pro periculo quam pro dedecore meo. Iurabat illum nulla unquam satisfactione super hoc placari posse, sicut postmodum cognitum est. Querebat etiam quam de me gloriam habitura esset, cum me ingloriosum efficeret, et se et me pariter humiliaret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:1)
et me, si aliquid scripsissem aut dixissem quod a catholica fide dissentiret, paratum esse ad correctionem vel satisfactionem obtuli.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 2:5)
) exorbitavero intelligentia vel locutione, ignoscat ille mihi, qui ex intentione opera pensat, parato semper ad satisfactionem de male dictis vel corrigendis vel delendis, cum quis me fidelium vel virtute rationis, vel auctoritate Scripturae correxerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:2)
Poenitentia quippe, sive correctionis satisfactio, cum bona sint ita malum factum comitantur, ut non nisi ab eo nasci possint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:14)
Providete ut tales dijudicare ac rationibus convincere valeatis, parati semper, ut beatus Petrus meminit, ad satisfactionem omni poscenti vos rationem, de ea quae in vobis est spe et fide, ut in eo quod detrahunt de vobis, confundantur qui calumniantur vestram bonam conversationem in Christo (I Petr.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:31)
Et apostolus Petrus paratos nos esse praecepit, "ad satisfactionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:3)
Disce, inquit, quid doceas ut possis adhortari in doctrina sacra, et contradicentes revincere, paratus semper ad satisfactionem omni poscenti rationem de ea quae in te est spe. Gregorius Bonifacio:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:22)
Qui in satisfactione Deo et cardinali rebellis et inobediens existens, et in pertinacia suae pravae excusationis permanens, sub judicio omnium fidelium depositus ac anathemate percussus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 34:2)
Sicut fecistimalum, patere satisfactionem!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 16:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION