라틴어 문장 검색

Ibique stativis triduo habitis, cum filii Godofridi, qui contra eos magnis copiis et ducentarum navium classe conparata in insula quadam tribus milibus a continenti separata residebant, cum eis congredi non auderent, vastatis circumquaque vicinis pagis et acceptis popularium obsidibus XL ad imperatorem in Saxoniam reversi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 229:5)
Sed ut congredi debuerunt, contigit ruere Ragnoldum ducem Cinomannicum cum paucis, et hinc rediere omnes ad loca sua cum magna tristitia, nil actum utile.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:7)
nam illic quoque uideret hominem praesidere, hominem depugnare:
(아풀레이우스, 플로리다 4:6)
"Fabulis miris explere pectus, aufer, formidines pueriles, comminus cum re ipsa naviter congredere, et a nexu quidem venerio hospitis tuae tempera et probi Milonis genialem torum religiosus!"
(아풀레이우스, 변신, 2권 6:10)
"Velitatur Fortuna eminus ac, nisi longe firmiter praecaves, mox comminus congredietur."
(아풀레이우스, 변신, 5권91)
Nihil adeo in congrediendis hostibus atque in principiis proeliorum ad salutem virtutemque aptius rati, quam si sonis mitioribus non inmodice ferocirent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 3:1)
Atque ego quidem arbitror Rodienses noluisse nos ita depugnare, uti est, neque regem Persen vinci.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 17:2)
Dux interea Gallorum, vasta et ardua proceritate armisque auro praefulgentibus, grandia ingrediens et manu telum reciprocans incedebat perque contemptum et superbiam despiciensque omnia, venire iubet et congredi, si quis pugnare secum ex omni Romano exercitu auderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 6:1)
et congrediuntur et consistunt et conserebantur iam manus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 7:2)
Quem locum ex eo libro philosophus Favorinus cum legeret, non minoribus quati adficique animum suum motibus pulsibusque dicebat, quam si ipse coram depugnantes eos spectaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 6:1)
Extemplo silentio facto cum voce maxima conclamat, si quis secum depugnare vellet, uti prodiret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 11:1)
Pyrrus enim, quem dicit Aeaciden, de Epiro in Italiam transgressus cum Romanis depugnavit adversus Manium Curium, in eo bello ducem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 16:3)
Imperator noster, si quis extra ordinem depugnatum ivit, ei multam facit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 7:4)
Proelium factum depugnatumque pro castris scripsisse et item in quinto:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, III 3:3)
Vidistis, inquit Taurus, non sane iucundum spectaculum, sed cognitu tamen utile, congredientes conpugnantesque philosophum et dolorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION