라틴어 문장 검색

tribus haec excurrit in aequora pinnis, e quibus imbriferos est versa Pachynos ad austros, mollibus expositum zephyris Lilybaeon, ad arctos aequoris expertes spectat boreamque Peloros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 68:2)
ninguidus agnoscit Boreas atque imbrifer Eurus nimborum dominum tempestatumque potentem, excitamque hiemem verrunt vidente sereno, quis pelagi calcarit aquas?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3221)
nec non imbrifero ventus anhelitu crassa nube leves invehit alites, quae, difflata in humum cum semel agmina fluxerunt, reduci non revolant fuga.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae31)
Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis indulge hospitio, causasque innecte morandi, dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion, quassataeque rates, dum non tractabile caelum."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 2:15)
sic toto Aeneas desaevit in aequore victor, ut semel intepuit mucro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 23:13)
vel cum ruit imbriferum ver, spicea iam campis cum messis inhorruit et cum frumenta in viridi stipula lactentia turgent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:2)
fidibusne Latinis Thebanos aptare modos studet auspice Musa, an tragica desaevit et ampullatur in arte?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 310)
media oris via abeat nec indocto et rustico more desaeviat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 8:3)
refert quantas vires quamque integras habeat, utrum reverberanda et agenda retro sit an cedere ei de- beamus, dum tempestas prima desaevit, ne remedia ipsa secum ferat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 2:4)
imbrifera qualis implicat varios sibi Iris colores, parte quae magna poli curvata picto nuntiat nimbos sinu (quis desit illi quive sit dubites color). caerulea fulvis mixta oberravit notis, sanguinea rursus;
(세네카, 오이디푸스 4:26)
Admota aetheriis culmina sedibus Euros excipiunt, excipiunt Notos, insani Boreae minas imbriferumque Corum.
(세네카, 파이드라 16:10)
Non hoc imbriferas hiemes opus aut Iovis ignem tergeminum, Aeolii non agmina carceris horret annorumve moras:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.40)
hos ora rigentia Brumae, illos implacido letalis Sirius igni, hos manet imbrifero pallens Autumnus hiatu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus95)
imbrifera potitur Thaumantide Iuno;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum34)
mille etiam praenosse vices, an merserit agros Nilus, an imbrifero Libye sudaverit austro;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam37)

SEARCH

MENU NAVIGATION