라틴어 문장 검색

Dedit quidem deus paucis quibusdam, quos ecclesiarum gubernatores esse voluit, ut et illam non solum expectarent fortiter, sed alacriter etiam desiderarent et harum obeundarum labores sine ullo angore susciperent;
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 2:2)
si quis ad id quod facere iussus est non obsequio debito, sed consilio non desiderato respondeat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 14:2)
Venio nunc ad eas aves, quas Graeci vocant ἀμφιβίουσ, quia non tantum terrestria, sed aquatilia quoque desiderant pabula, nec magis humo quam stagno consueverunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 13장 1:1)
at ea quidem quae supra scripta sunt non ut te instituerem scripsi (neque enim prudentia tua cuiusquam praecepta desiderat), sed me in scribendo commemoratio tuae virtutis delectavit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 12장 3:5)
qui contubernio mixtus aequalium vivit moribus ad iubendum obsequendum-que iuxta paratis, sed quia scire desideras et locum et causam, quo facilius intellegas rem perexiguam, tibi potius vitio verte, quod loquacior erit opere praefatio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 2:3)
At vero, cum illum meum servitium, sed nesciebam quare, desiderare cognoscerem, promisi, me iterum ad eum post sex menses, sospite vita, reversurum, cum tali responso, quod mihi et meis utile ac sibi placabile esset.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:11)
nunc autem verba haec 'cupide' et 'temere,' in quibus verbis omne momentum rei est, non in concludenda sententia tantum dicuntur, sed supra quoque nondum desiderata ponuntur et quae nasci oririque ex ipsa rei conceptione debebant, ante omnino quam res postulat dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 10:1)
Sed nos postea Favorino desideranti harum omnium significationum monumenta apud Ciceronem, sicut supra scripsi, et apud elegantissimos veterum reperta exhibuimus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 9:7)
— Intellego, inquam, quid inuestigandum proponas, sed quid constituas audire desidero.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:4)
concinnus deinde et elegans huius, Aristo, sed ea, quae desideratur a magno philosopho, gravitas, in eo non fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 18:5)
non enim hominum interitu sententiae quoque occidunt, sed lucem auctoris fortasse desiderant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 11:3)
Sed neque iam fetus desiderat arbore demptos, nec, quas hortus alit, cum sucis mitibus herbas, nec quicquam, nisi te;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:18)
Cogitavi enim non quam fortiter ego mori possem, sed quam ille fortiter desiderare non posset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 2:3)
Nam ipse vitae plenus est, cui adici nihil desiderat sua causa, sed eorum, quibus utilis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 15:4)
postremo condicionem ferre quae decretura sit non orator - neque enim id desiderare rem publicam - sed imperator uter sit melior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 248:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION