라틴어 문장 검색

ea movetur circulorum rotundationibus infinitis, uti si in stantem aquam lapide inmisso nascantur innumerabiles undarum circuli crescentes a centro, quam latissime possint, et vagantes, nisi angustia loci interpellaverit aut aliqua offensio, quae non patitur designationes earum undarum ad exitus pervenire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장18)
itaque cum interpellentur offensionibus, primae redundantes insequentium disturbant designationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장19)
igitur ut in aqua undarum designationibus, item in voce cum offensio nulla primam undam interpellaverit, non disturbat secundam nec insequentes, sed omnes sine resonantia perveniunt ad imorum et ad summorum aures.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장22)
ita in tribus generibus tetrachorda ex duobus tonis et hemitonio sunt peraequata, sed ipsa cum separatim uniuscuiusque generis finibus considerantur, dissimilem habent intervallorum designationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장20)
Designationes autem eorum, quibus in locis constituantur, sic explicentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장4)
igitur, quoniam in quinto de opportunitate communium operum perscripsi, in hoc volumine privatorum aedificiorum ratiocinationes et commensus symmetriarum explicabo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말37)
itaque nunc singulorum generum in aedificiis commensus symmetriarum et universos et separatos breviter explicabo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장44)
cum ergo constituta symmetriarum ratio fuerit et commensus ratiocinationibus explicati, tum etiam acuminis est proprium providere ad naturam loci aut usum aut speciem adiectionibus temperaturas efficere, cum de symmetria sit detractum aut adiectum, uti id videatur recte esse formatum in aspectuque nihil desideretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION