라틴어 문장 검색

Ascendentes autem navem Hadramyttenam, incipientem navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi;
그리하여 우리는 아시아의 여러 항구로 가는 아드라미티움 배를 타고 떠났다. 테살로니카 출신인 마케도니아 사람 아리스타르코스도 우리와 함께 있었다. (불가타 성경, 사도행전, 27장2)
dicentes: " Ubi est promissio adventus eius? Ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae ".
“그분의 재림에 관한 약속은 어떻게 되었소? 사실 조상들이 세상을 떠나고 나서도, 창조 이래 모든 것이 그대로 있지 않소?” 할 것입니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 3장4)
sed ille amīcōs nōn audit neque ab īrā dēsistit.
하지만 그는 친구들의 말을 듣지 않고, 화를 풀지도 않는다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Flavius' story: The seige of Troy16)
‘dēbēs ab īrā dēsistere et amīcōs iuvāre.
'너는 화를 풀고 친구들을 도와야 한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Flavius' story: The seige of Troy19)
Hecuba clāmat: ‘ō Achillēs,’ inquit, ‘tandem ab īrā dēsiste; fīlium nōbīs redde.’
Hecuba가 소리친다: 'Achilles여, 이제 화를 거두고 우리 아들을 돌려다오.' (옥스포드 라틴 코스 1권, The death of Hector28)
ab obsidiōne dēsistere vult sed obsidēs ā Rōmānīs poscit.
그는 포위를 그만두고 싶지만 로마인들로부터 인질을 요구한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Cloeliae virtūs17)
deinde ab īrā dēsistit et, in admīrātiōnem Cloeliae virtūtis versus, haec Rōmānīs dīcit:
그 후 화를 가라앉히고, Cloelia의 덕에 대한 감탄으로 돌아선 그는, 로마인들에게 이렇게 말한다: (옥스포드 라틴 코스 1권, Cloeliae virtūs25)
Hinc calamitatum mearum, que nunc usque perseverant, ceperunt exordia, et quo amplius fama extendebatur nostra, aliena in me succensa est invidia.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 1:4)
, 8), tam in hoc scilicet saeculo quam in alio futuro perseveratura.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:16)
" Securi illo adjuvante perseverantes in eo dicamus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:74)
Tale quippe est quod dicit animam ex hoc et illo constare, tanquam si diceret ipsam sic tam hoc quam illud in se habere, ut ipsa animae substantia et individua et quodammodo dividua sit. Nam et Spiritus sanctus et in seipso simplex omnino substantia est, et ex natura divinitatis omnis invariabilis atque incommutabilis in seipso perseverat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:12)
Dicit itaque philosophus animam ipsam esse ex individua semperque in suo statu perseverante substantia, itemque, alia quae inseparabilis comes corporum per eadem corpora se scindere putatur, quia Spiritus sanctus et hujusmodi est qui ex suo statu, quem in seipso non in effectis suis habet, omnino simplex esse, atque incommutabilis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:1)
Semperque in suo statu perseverante substantia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:2)
Nam cum scortum, inquit, in rivalis domo esset clausum, atque ille furens domum vellet comburere, cumque Pythagoras stellarum cursus, ut ei mos erat, nocturnus inspiceret, ubi intellexit sono Phrygii modi incitatum multis amicorum admonitionibus a facinoribus noluisse desistere, mutari modum praecepit, atque ita furentis animum adolescentis ad statum mentis pacatissimae temperavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:12)
His quippe animabus praesentibus statim animata sunt et, iisdem absentibus inanimata, licet ut aiunt, in eis anima mundi etiam post mortem perseveret, quae in omnibus tota est corporibus, et in his in quibus vacat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION