라틴어 문장 검색

At longe verisimilius est desolationem illam quae illos olim invaserat minime per terrae motus factam (contra quam narrabat sacerdos Aegyptius in colloquio cum Solone de insula Atlantide, eam scilicet a terrae motu absorptam esse), sed potius per diluvium particulare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:18)
Terra autem erit in desolationem propter habitatores suos et propter fructum operum eorum.
(불가타 성경, 미카서, 7장13)
Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis,
(불가타 성경, 스바니야서, 1장15)
Die quinta decima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, aedificavit abominationem desolationis super altare; et per civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장54)
cummi cum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint neque frientur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장72)
cummi cum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint neque frientur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 14:4)
gummi, quum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint, neque frientur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 16:3)
cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem consimili ratione herbis quoque saepe decebat, et latices dulcis guttas similique sapore mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis, scilicet et glebis terrarum saepe friatis herbarum genera et fruges frondesque videri dispertita inter terram latitare minute, postremo in lignis cinerem fumumque videri, cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:4)
Postea autem, discedentibus inde ob desolationem plurimis incolarum, in nostro monasterio plurimo tempore conuersatus, ibidemque defunctus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:11)
et si sunt in locis tectis, sustineant laborem, si autem in apertis et patentibus, gelicidiis et pruina congesta friantur et dissolvuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장9)
Aegyptus in desolationem erit, et Idumaea in desertum desolationis, pro eo quod inique egerint in filios Iudae et effuderint sanguinem innocentem in terra eorum.
(불가타 성경, 요엘서, 4장19)
Hac audita desperatione et desolatione regis, universi a minimo usque ad maximum coeperunt ingemiscere, fletus [0710D] nimii ac lacrymae ab oculis erumpere, et magna in cunctis facta est desolatio:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION