라틴어 문장 검색

Una erat proxima portui navalibusque, altera ad portam, qua est aditus ex Gallia atque Hispania, ad id mare, quod adiacet ad ostium Rhodani.
(카이사르, 내란기, 2권 1:3)
Gaium Trebonium cum pari legionum numero ad eam regionem quae ad Aduatucos adiacet depopulandam mittit;
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 33장2)
Mons latus Ionium Cypri praeruptus obumbrat, invius humano gressu, Phariumque cubile Proteos et septem despectat cornua Nili.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:27)
despectas trans aequora ducite leges.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:310)
o male dilecti flores despectaque matris consilia!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:145)
sic frontibus aequis adstant et socio despectant vertice lucum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:248)
Urbs etiam, magnae quae ducitur aemula Romae et Calchedonias contra despectat harenas, iam non finitimo Martis terrore movetur, sed propius lucere faces et rauca sonare cornua vibratisque peti fastigia telis adspicit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:28)
An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium, profuso tamen patrimonio, mercari?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 10:1)
adiacebant fragmina telorum equorumque artus, simul truncis arborum antefixa ora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장6)
Nox per diversa inquies, cum barbari festis epulis, laeto cantu aut truci sonore subiecta vallium ac resultantis saltus complerent, apud Romanos invalidi ignes, interruptae voces, atque ipsi passim adiacerent vallo, oberrarent tentoriis, insomnes magis quam pervigiles.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장1)
vix Tiberio concedere, liberos eius ut multum infra despectare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장7)
Thraecum auxilia repentino incursu territa, cum pars munitionibus adiacerent, plures extra palarentur, tanto infensius caesi quanto perfugae et proditores ferre arma ad suum patriaeque servitium incusabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 48장8)
adiacere corpora hominum quos vulnera, quos sitis peremerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 49장8)
continua hinc et vincta agmina trahi ac foribus hortorum adiacere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 58장3)
expositos se tanto pauciores integris hostium viribus querebantur, simul in suam excusationem et adventantium robur per adulationem attollentes, ne ut victi et ignavi despectarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION