라틴어 문장 검색

Sed enim iste, ut est rei modicus, spei immodicus, pari auaritia et egestate totum Pudentillae quadragiens praesumptione cassa deuorarat eoque me amoliendum ratus, quo facilius Pontiani facilitatem, Pudentillae solitudinem circumueniret, infit generum suum obiurgare, quod matrem suam mihi desponderat;
(아풀레이우스, 변명 75:1)
quamquam quis omnium uel exigue rerum peritus culpare auderet, si mulier uidua et mediocri forma, at non aetate mediocri, nubere uolens longa dote et molli condicione inuitasset iuuenem neque corpore neque animo neque fortuna paenitendum?
(아풀레이우스, 변명 90:6)
uidua autem qualis nuptiis uenit, talis diuortio digreditur;
(아풀레이우스, 변명 90:12)
ob haec et alia uiduae dote aucta procos sollicitant.
(아풀레이우스, 변명 90:14)
"Ad haec Diophanes ille Chaldaeus egregius, mente viduus necdum suus, Hostes inquit Et omnes inimici nostri tam diram immo vero Ulixeam peregrinationem incidant."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:18)
"Tua parens Byrrhaena et convivii, cui te sero desponderas, iam appropinquantis admonet."
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:5)
"incoronata simulacra et arae viduae frigido cinere» foedatae."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:15)
Iamque praesente familia et nonnullis amicis et amnibus aegroto medicus poculum probe temperatum manu sua porrigebat Sed audax illa mulier, ut simul ei conscium sceleris amoliretur et quam desponderat pecuniam lucraretur, coram detento calice,
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:6)
"felix Hercule et ter beatus qui vitae scilicet praecedentis innocentia fideque meruerit tam praeclarum de caelo patrocinium, ut renatus quodam modo statim sacrorum obsequio desponderetur."
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:5)
Ad istum modum desponsus sacris, sumptuum tenuitate contra votum meum retardabar:
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:1)
quam nos ipsi propriis oculorum nostrorum obtutibus non paucis ante obitum suum annis frequenter vidimus, venerabilis scilicet femina, per multos annos post obitum viri sui castissima vidua leto tenus permansit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 29 32:3)
nam quae faciunt pudoris inmemores etiam feminis feminae iocando turpiter et ludendo, non solum a viduis et intactis ancillis Christi in sancto proposito constitutis sed omnino Christianis nec a mulieribus nuptis nec a virginibus sunt facienda nupturis.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:13)
Hunc te maritus si deponere noluit, ne te velut viduam illo vivente iactares, puto quia non fuerat in hac re usque ad dissensionis scandalum perducendus magis inoboedientiae malo quam ullius abstinentiae bono.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 9:4)
Pompeio desponderat, coeperat Pompeium rogare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 6:4)
nam P. Scipio filiam virginem habens iam viro maturam, ibi tunc eodem in loco despondit eam Tiberio Graccho, quem probaverat elegeratque exploratissimo iudicii tempore, dum inimicus esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VIII 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION