라틴어 문장 검색

Sputum etiam biliosum et purulentum, siue separatim ista siue mixta proueniunt, interitus periculum ostendunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 9:1)
At si paulatim destillat, uel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem inferiores partes delent, in eadem uesica uitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 13:1)
interdum etiam sine uoluntate destillat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 14:1)
nonnumquam sanguis aut cruentum aut purulentum aliquid cum ea excernitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 14:3)
Ex uesica dolenti si purulenta urina processit, inque ea leue et album subsedit, metum detrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 1:2)
In pulmonis morbo si sputo ipso leuatur dolor, quamuis id purulentum est tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda ualetudo contingere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 2:1)
Si quando etiam suppuratio descendit in crura, sputumque eiusdem factum pro rufo purulentum est, periculi minus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 5:1)
eique etiam simile esse oportet, si quid in nares a capite destillat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 6:2)
At in tabe sputum mixtum, purulentum, febris adsidua, quae et cibi tempora eripit et siti adfligit, in corpore tenui subesse periculum testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 24:1)
Oritur fere a capite, inde in pulmonem destillat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 3:2)
ureteras Graeci uocant, quod per eas inde descendentem urinam in uesicam destillare concipiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 10:4)
Destillat autem de capite interdum in nares, quod leue est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:1)
Si in nares destillauit, tenuis per has pituita profluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:4)
Igitur huic, si in nares uel in fauces destillauit, praeter ea, quae supra rettuli, protinus primis diebus multum ambulandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 6:1)
At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et fricatione opus est eademque adhibita ratione in cibis, si non satis illi proficiunt, acrioribus utendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION