라틴어 문장 검색

Item prodest ei, cui pectus aestuat et frequens saliua uel nausea est, aut sonant aures, aut madent oculi, aut os amarum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 20:2)
si saliuae plenum os est, si oculi cum dolore uertuntur, si tempora adstricta sunt, si membra inhorrescunt, si spiritus grauior est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 3:3)
Neque is seruari potest, qui sine ullo tumore febricitans subito strangulatur, aut deuorare saliuam suam non potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 7:1)
At si paulatim destillat, uel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem inferiores partes delent, in eadem uesica uitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 13:1)
interdum etiam sine uoluntate destillat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 14:1)
eique etiam simile esse oportet, si quid in nares a capite destillat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 6:2)
Oritur fere a capite, inde in pulmonem destillat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 3:2)
ureteras Graeci uocant, quod per eas inde descendentem urinam in uesicam destillare concipiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 10:4)
gargarizare iis, quae saliuam mouent;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:4)
Destillat autem de capite interdum in nares, quod leue est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:1)
Si in nares destillauit, tenuis per has pituita profluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:4)
sub eadem salsa est saliua, sonant aures, uenae mouentur in capite, turbida urina est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 2:3)
Igitur huic, si in nares uel in fauces destillauit, praeter ea, quae supra rettuli, protinus primis diebus multum ambulandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 6:1)
At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et fricatione opus est eademque adhibita ratione in cibis, si non satis illi proficiunt, acrioribus utendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 7:1)
Interdum etiam tenuis urina in ipsa crura destillat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION