라틴어 문장 검색

Propaganda etenim est rerum doctrina bonarum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:14)
Vera enim gloria radices agitatque propagatur, ut ait Tulius.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 23:3)
Neque enim ideo Deus jurat, quod fide credentis indigeat, aut testimoniorum astipulationibus destitutus suffragium sacramenti requirat, sicut homines qui fidem nobis adsciscimus sacramento, et ideo juramus, ut credamur vera dixisse.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:2)
Non ita illae ferae, vel illa armenta equorum, vel genus omne pecudum, quae sine rectore vagantur ullo, et omni domitoris gubernaculo destituta exasperantur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:16)
vita autem divino gubernaculo destituta praecipitatur, et in graviora prolabitur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:10)
ne reliqua plebs sanctorum destituta praesidio, consilioque viduata graviorem subiret aerumnam:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:5)
quo vitae nostrae usus propagaretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:2)
Itaque naturae opifex sicut ad propagandum, vel etiam reparandum genus animantia reservavit, ut universae terrae animantium semine replerentur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:8)
quoniam vero postea, ut justi seminarium propagetur indulget, ideo Deum postea nominaverit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:18)
ergo destitutus est justus, et defraudatus munere suo?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:4)
qui meruerit et de illa evadere, et isti ad seminarium propagari.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:9)
postrema multitudo spadonum a senibus in pueros desinens, obluridi distortaque lineamentorum compage deformes, ut quaqua incesserit quisquam, cernens mutilorum hominum agmina, detestetur memoriam Samiramidis reginae illius veteris, quae teneros mares castravit omnium prima, velut vim iniectans naturae, eandemque ab instituto cursu retorquens, quae inter ipsa oriundi crepundia, per primigenios seminis fontes, tacita quodam modo lege vias propagandae posteritatis ostendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 17:3)
eique deliberanti cum proximis, clandestinis colloquiis et nocturnis, qua vi quibusve commentis id fieret, antequam effundendis rebus pertinacius incumberet confidentia, acciri mollioribus scriptis, per simulationem tractatus publici nimis urgentis, eundem placuerat Gallum, ut auxilio destitutus, sine ullo interiret .
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 1:2)
Inter has tamen moras absentis Lupicini, motusque militares timentis praefecti, Iulianus consiliorum adminiculo destitutus, ancipitique sententia fluctuans, id optimum factu existimavit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 9:1)
Inter quae destituti pedites post navalium sociorum occasum, obtriti sunt saxis immanibus, praeter paucos quos morte scilicet per impedita suffugia, velocitas exemerat pedum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION