라틴어 문장 검색

Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balneum mittunt, ibique patiuntur desudare, dum vires corporis sinunt, vulnere adaperto, quo magis ex eo quoque virus destillet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 6:1)
Praeter haec is qui jam robustus est, si pusulae minutae sunt, desudare in balneo debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 70:6)
In hoc vitio multum ambulare, multum exerceri, lavari saepe, ibique desudare, multaque frictione uti necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 64:5)
defloruit oris gratia:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:52)
clipeus nos protegat idem unaque pro gemino desudet cardine virtus."
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:343)
non, si perfida nacti penetrabile tempus inrupere Getae, nostras dum Raetia vires occupat atque alio desudant Marte cohortes, idcirco spes omnis abit.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:95)
gemmatis alii per totum balsama tectum effudere cadis, duro quae saucius ungue Niliacus pingui desudat vulnere cortex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae69)
te quoque naturae sacris mundique vacantem, emeritum pridem desudatisque remotum iudiciis eadem rursum complexa potestas evehit et reducem notis imponit habenis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:5)
ac velut infecto morbus crudescere caelo incipiens primos pecudum depascitur artus, mox populos urbesque rapit ventisque perustis corruptos Stygiam pestem desudat in amnes:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:160)
quae utraque incommoda fere eo tempore anni sunt, quo deflorescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 19:5)
Subiungenda deinde est sartioni runcatio curandumque ne florentem segetem tangamus, sed aut ante aut mox cum defloruerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 9:3)
Omne autem frumentum et hordeum, quicquid denique non duplici semine est, spicam a tertio ad quartum nodum emittit et, cum totam edidit, octo diebus deflorescit ac deinde grandescit diebus quadraginta, quibus post florem ad maturitatem venit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 10:1)
seu firmi durique acini, quarum inter caligines uvae deflorescunt, et mox gelicidiis ac pruinis, ut aliarum caloribus, mitescunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 7:2)
Sed ea tum praecipua est, si nec nimis celeriter frondet, et primo quoque tempore deflorescit, nec nimis tarde mitescit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 4:1)
Duas germanas cognovimus, quarum minor ocius et melius deflorescit, habilis arbori nec non iugo:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION