라틴어 문장 검색

notandum sane 'aevum' hic pro tempore, ut ipse alibi "tantum aevi longinqua valet mutare vetustas", Sallustius "in quis longissimo aevo plura de bonis falsa in deterius composuit". alias 'aevum' pro annis, ut "vos o quibus integer aevi sanguis".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 275)
nisi vio- lentia fiat naturae, omnia in deterius cadunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1986)
non aliter quam qui aduerso vix flumine lembum osten- dere vult usque ad perfectionem laborari debere, nec tantum longam intentionem procedere, quantum brevem remissionem in deterius cuncta deducere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2011)
Sed ex eo credo quibusdam usu venire, ut abhorreant a Latinis, quod inciderint in inculta quaedam et horrida, de malis Graecis Latine scripta deterius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 11:3)
sed nemo umquam docebit, et si quis corrigere aliquid volet aut deterius faciet aut id quod fieri potuerit desiderabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 87:2)
S. V. B. E. V., sicut soleo, paululo tamen etiam deterius quam soleo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 14 1:1)
illud enim adhuc praedium suum non inspexit nec ullum habet deterius, sed tamen non contemnit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 7 2:8)
"at tu deterius palles."
(페르시우스, 풍자, satire 353)
esto, dum ne deterius sapiat pannucia Baucis, cum bene discincto cantavcrit ocima vernae.
(페르시우스, 풍자, satire 417)
Praeterea sapiens subtilisque lector debet non diversis conferre diversa, sed singula expendere, nec deterius alio putare quod est in suo genere perfectum.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 7:1)
in deterius tamen.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 18 1:2)
Neronem enim transeo, quamvis sciam non corrumpi in deterius quae aliquando etiam a malis, sed honesta manere quae saepius a bonis fiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 6:1)
Modus fabricationis orbiculatus, ut aiunt, adhuc non est adhibitus, qui omnibus subsequentibusque generationibus opes praestet, atque postulet ut quam minimum opes non renovabiles adhibeantur, consumptio temperetur, quam maximum efficaciterque opes exhauriantur, iterum adhibeantur et in circulum referantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 32:7)
Quocirca instat idque impellit ut politicae actiones augeantur, ut proximis annis dioxydi carbonici aliorumque gasiorum perlate inquinantium efficaciter diminuatur, exempli gratia, substituendo usum igniferorum fossilium et fontes augendo energiae renovabilis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 37:3)
30. Dum aquae, quae praesto est, qualitas usque in deterius labitur, quibusdam in locis invalescit mos exiguas has opes ad privatam possessionem redigendi, eaque in mercem immutatur, mercatus legibus temperatam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION