라틴어 문장 검색

Nauta tamen tremebundus adhuc post equoris estum Terrenos timet insultus, ne tutus in undis Naufragus in terra pereat, ne liuor in illum Seuiat aut morsus detractio figat in illo Qui iam scribendi studium pondusque laboris Exhausit, proprio concludens fine laborem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 22:3)
Haec est invidia, quae continuae detractionis rubiginosa demorsione, hominum animos demolitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:2)
Haec est possessio, pessime possidens suum possessorem, quae dum alios detractionis latratibus vexat, sui possessoris animum intestino morsu perfodiens, inquietat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:7)
Haec est invidia, quae in illos quos vitiorum absorbet infernus, a quibus corporis dotes ratio naturae proscribit, quos in paupertatem insanae fortunae evomit, indignantis suae detractionis aculeos facit otiari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:8)
Sed, si quis in torrente divitiarum natat cum Croeso, opes spargit cum Cyro, in specie disputat cum Narcisso, animositate tonat cum Turno, Herculi colludit in robore, cum Platone facie ad faciem philosophiam speculatur, cum Hippolyto castitatis speculo sigillatur, in hunc [0468D] omnes suarum detractionum aculeos expendit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:9)
Per hujus etiam detractionem, pudor in hypocrisim degenerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:11)
Isti aut alienae famae serenitatem detractionis nubilo nubilare conantur, aut ejusdem gloriam sola taciturnitate furari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:16)
Si alienam probitatem [0469C] videas famae solemniis celebrari, festum praeconii diem nulla facias detractione profestum, sed tuae declarationis meridie, alienae probitatis lucerna in commune deducta clarius elucescat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 60:2)
foris mellitos adulationis compluunt imbres, intus detractionis evomunt tempestates.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:27)
Qui alienae felicitatis divitias tinea detractionis invidendo demordet, primo se ibi hostem inveniat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:8)
qui deinceps dividi, aut ullatenus aliquibus in locis spatiari, nulla fiducia praesumpserunt, propter assiduos Turcorum assultus et nimias illorum copias.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 20:7)
"Absintdelicie, detractio, crapula, murmur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 35:3)
Detractio vero debet abesse, quia non debemus detrahere cibis, nec factoribus eorum, nec alicui alii, iuxta verbum Pauli:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 37:1)
Si ergo repullulastis sanum sapere, orate, ne intretis in temptationem, ne iterum in contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, seditiones, susurrationes.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 3:8)
Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION