라틴어 문장 검색

Tum ex omni parte lapidibus coniectis deturbati, turrisque succensa est.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 43장7)
Gaium Trebonium cum pari legionum numero ad eam regionem quae ad Aduatucos adiacet depopulandam mittit;
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 33장2)
Multitudine telorum ex turribus propugnantes deturbant, aggere et cratibus fossas explent, falcibus vallum ac loricam rescindunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 86장5)
An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium, profuso tamen patrimonio, mercari?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 10:1)
Idemque vinitor, qui ante ferro, nunc manu deputet,umbras- que compescat, ac supervacuos pampinos deturbet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 2:1)
adiacebant fragmina telorum equorumque artus, simul truncis arborum antefixa ora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장6)
Nox per diversa inquies, cum barbari festis epulis, laeto cantu aut truci sonore subiecta vallium ac resultantis saltus complerent, apud Romanos invalidi ignes, interruptae voces, atque ipsi passim adiacerent vallo, oberrarent tentoriis, insomnes magis quam pervigiles.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장1)
Thraecum auxilia repentino incursu territa, cum pars munitionibus adiacerent, plures extra palarentur, tanto infensius caesi quanto perfugae et proditores ferre arma ad suum patriaeque servitium incusabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 48장8)
adiacere corpora hominum quos vulnera, quos sitis peremerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 49장8)
miles contra deturbare telis, pellere umbonibus, mu- ralia pila, congestas lapidum molis provolvere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장2)
continua hinc et vincta agmina trahi ac foribus hortorum adiacere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 58장3)
et adiacente Tiberi Germanorum Gallorumque obnoxia morbis corpora fluminis aviditas et aestus impatientia labefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장4)
is in vallum egressus, deturbatis qui restiterant, conspicuus manu ac voce capta castra conclamavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장6)
illi trabibus tegulisque et facibus propugnatores deturbant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 30장5)
ut ventum in manus, deturbati ruinae modo praecipitantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION