라틴어 문장 검색

Sed ad hoc primo respondendum esse arbitror, quod juxta hanc rationem, quanto plures praedicaverimus deos, tanto amplius divinae gloriam excellentiae amplificabimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:2)
ut te extollas sicut Adam, et dum vis adaequare Deum similitudine potestatis, divina praecepta despicias, et quae habebas, incipias amittere.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:10)
Unde votis et pura conscientia et spiritu charitatis adhaereamus Deo nostro, et divinum nobis conciliemus favorem:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:20)
quia saepe ab alienigenis Dei jussu excitatis propter divinae majestatis offensam subjectus factus est populus Judaeorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 4:19)
Ad condemnationem autem caeterorum, et ad expressionem pietatis divinae dicitur Noe apud Deum gratiam invenisse.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:11)
Sed quasi nullam in his omnibus consolationem haberet, et nullam aliam intrinsecus et extrinsecus perturbationem pateretur, ita tamen cotidiana et nocturna anxius tristitia ad Dominum et ad omnes, qui sibi familiari dilectione adsciti forent, querelaretur et assiduo gemebat suspirio, eo quod Deus Omnipotens eum expertem divinae sapientiae et liberalium artium fecisset:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:9)
ergo deus est quidam spiritus divinus, qui per quattuor infusus elementa gignit universa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7245)
alibi ambrosia unguentum deorum legitur ambrosiaeque comae divinum vertice odorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4193)
nam si ea quoque divina, quid inconstantius deo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 189:6)
Cumque materies belli acrioris et inimicitiae longioris inter reges populosque feroces uideretur exorta, Theodorus Deo dilectus antistes, diuino functus auxilio, salutifera exhortatione coeptum tanti periculi funditus extinguit incendium;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIX [XXI]. 1:2)
Unde et Dei Filius, Dei virtus, et Dei sapientia, hoc est ea vis divinae potentiae, qua cuncta sapit, hoc est veraciter discernit, ut in nullo, ut dictum est, errare possit, nec quidquam ejus obsistere queat cognitioni.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:5)
Voluntas et potentia Dei Deus est. De incommutabilitate autem atque invariabilitate divinae substantiae, de qua ipsemet per prophetam loquitur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:19)
Quid est enim dicere Deum fieri hominem, nisi divinam substantiam, quae spiritalis est, humanam, quae corporea est, sibi unire personam in unam?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:2)
Clericus ergo nobilissimus iudicatur ordinis praerogativa sacrati, quam nobilitatem ex Dei constat gremio processisse et divina clericis voluntate fuisse largitam, ipso eodem testante, qui dicit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 7장: 사제의 사랑 1:2)
De intentione Dei est ut omne causatum divinam similitudinem representet in quantum propria natura recipere potest.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION