라틴어 문장 검색

iusta persolvi patri, iuvant tenebrae, quis deus tandem mihi placatus atra nube perfundit caput?
(세네카, 오이디푸스 13:13)
cuius confestim sequax humilis turba consilii maioribus quoque suis fuit incitamento, quos cum non piguisset fugere, redire non puduit, qua devotione placatus inspector pectorum deus fecit esse obsecrationem vestram vobis saluti, ceteris imitationi, utrisque praesidio, denique illic deinceps non fuere vel damna calamitati vel ostenta formidini.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 6:1)
eodem anno lectisternium Romae, quintum post conditam urbem, iisdem quibus ante placandis habitum est deis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 357:1)
Quod indicium est Deum non muneribus oblatis placari, sed offerentis affectu.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 2:3)
Quo quidem tempore cum haruspices ex tota Etruria convenissent, caedes atque incendia et legum interitum et bellum civile ac domesticum et totius urbis atque imperii occasum appropinquare dixerunt, nisi di immortales omni ratione placati suo numine prope fata ipsa flexissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 19:2)
neve tamen tota capias fera gaudia mente, non est placandi spes mihi nulla dei, vel quia peccavi citra scelus, utque pudore non caret, invidia sic mea culpa caret, vel quia nil ingens ad finem solis ab ortu illo, cui paret, mitius orbis habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 811)
"aut cui testa sunt obscena demessa, quo modo deum violat qui hoc modo placat, cum si eunuchos deus vellet, posset procreare, non facere?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:27)
Vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal,quandocumque deos uel porco uel boue placat:
(호라티우스의 첫번째 편지, 1635)
nos quoque, quisquis erit, ne sit miser ille, precamur, placatos miseris qui volet esse deos, quaeque volet, rata sint, ablataque principis ira sedibus in patriis det mihi posse mori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 117)
placato possum non miser esse deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 313)
o utinam venti, quibus est ablatus Orestes, placato referant et mea vela deo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 441)
vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal, quandocumque deos vel porco vel bove placat,
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1635)
Seneca Lucilio suo salutem Ex Nomentano meo te saluto et iubeo habere mentem bonam, hoc est propitios deos omnis, quos habet placatos et faventes, quisquis sibi se propitiavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 1101)
Deos placatos pietas efficiet et sanctitas, proxime autem et secundum deos homines hominibus maxime utiles esse possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 14:5)
non enim sacra, sed deos sacris litamus, id est placamus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 505)

SEARCH

MENU NAVIGATION