라틴어 문장 검색

Cappadox Quoi homini di sunt propitii, ei non esse iratos puto.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 41)
Sacris colamus prosperum tandem diem et si propitios attamen lentos deos.
(세네카, 아가멤논 8:7)
ceterum omnibus dignis proderit et deorum more calamitosos propitius respiciet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 27:7)
hic Vestae ignes, hic ancilia caelo demissa, hic omnes propitii manentibus vobis di.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 578:3)
B. Sine me dicere, ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 164)
"iste deus et auctorem suum propitius ubique comitabitur amanter neci unquam patietur ut ex animo doleas, sed frontem tuam serena venustate lactabit assidue."
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:6)
nam facturi aliquid ante adversos placamus deos, et sic propitios invocamus, ut nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5830)
Nos enim pro salute imperatorum deum invocamus aeternum, deum verum, deum vivum, quem et ipsi imperatores propitium sibi praeter ceteros malunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 1:1)
Emerge ad meliorem vitam propitiis dis, sed non sic, quomodo istis propitii sunt, quibus bono ac benigno vultu mala magnifica tribuerunt, ad hoc unum excusati, quod ista, quae urunt, quae excruciant, optantibus data sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 12:3)
Esto religiosus in deum, qui vis illum propitium imperatori.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 2:3)
consules diversis itineribus profecti ab urbe velut in duo pariter bella distenderant curas hominum, simul recordantium, quas primus adventus Hannibalis intulisset Italiae clades, simul cum illa angeret cura, quos tam propitios urbi atque imperio fore deos ut eodem tempore utrobique res publica prospere gereretur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 593:1)
et aliter 'dis secundis' intellegitur, hoc est propitiis, aliter 'mensis (secundis)', quae post inferuntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1012)
nam generi lenonio numquam ullus deus tam benignus fuit, qui fuerit propitius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 471)
Id facinus post conditam urbem luctuosissimum foedissimumque rei publicae populi Romani accidit, nullo externo hoste, propitiis, si per mores nostros liceret, deis, sedem Iovis Optimi Maximi auspicato a maioribus pignus imperii conditam, quam non Porsenna dedita urbe neque Galli capta temerare potuissent, furore principum excindi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장1)
inermes ex Olympii templo spolia Gallorum Illyriorumque, dono data Hieroni a populo Romano fixaque ab eo, detrahunt, precantes Iovem ut volens propitius praebeat sacra arma pro patria, pro deum delubris, pro libertate sese armantibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 273:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION