라틴어 문장 검색

Dani vero more suo Burgundiam, Neustriam atque partem Aquitaniae, nullo resistente, igne et ferro devastant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:4)
Odo vero rex adunato exercitu super littora Hisae fluminis resedit, ne regnum libere devastarent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:9)
Nortmanni vero iam in multitudine fidentes omnes reliquias regni ferro et igne devastant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 58:7)
ab eo pueros carmine instinctos indicauisse, ubi locorum defossa esset crumina cum parti eorum, ceteri ut forent distributi;
(아풀레이우스, 변명 40:11)
"nam praefui validissimae manui totamque prorsus devastavi Macedoniam."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:7)
Nec segnius Aethelwulfus rex, legatione eius accepta, exercitum movens, Britanniam cum Burghredo rege adiit, statimque ut ingreditur, gentem illam devastans, dominio Burgredi subdit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 7 10:2)
Nam bis pleno proelio inter se belligeravere, et illa regna persaepe devastaverunt invicem, et unusquisque alterum expulit de regno.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 85 88:10)
Homines defoderunt in terram dimidiatos ignemque circumposuerunt, ita interfecerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 20:2)
postea vero principes in terram defossos sub gradibus fuisse, et acervum lapidum in fossam iniectum;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:20)
Verum fabula illa non male in illos quadrat de sene, qui filiis aurum in vinea defossum (sed locum se nescire simulans) legaverit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:9)
sapientiae vulpis, quae taxonem e domo expellit quam sibi defodit, non illi;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 2:4)
Praefatiunculae, transitiones bellae, et excusationes, atque alia verba quae ad personam loquentis referuntur, tempus haud parvum devastant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 4:6)
Depopulata est regio; luxit humus, quoniam devastatum est triticum, defecit mustum, elanguit oleum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장10)
— Quotiens, ait, aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis quam quod intendebatur obtingit casus uocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus inueniat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:12)
7. Hic cum suis Saracenis devastabat Galliam,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM25)

SEARCH

MENU NAVIGATION