라틴어 문장 검색

nam ille vindex gladiatorum et bestiariorum emerat de Cosconio et Pomponio bestiarios nec sine iis armatis umquam in publico fuerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 6:2)
deversorium vitiorum esse coeperunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 3:2)
Nuper in ludo bestiariorum unus e Germanis, cum ad matutina spectacula pararetur, secessit ad exonerandum corpus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 20:1)
iam ego istam virtutem habere tam multa exempla in ludo bestiario quam in ducibus belli civilis ostendam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 22:4)
Ubicumque scatebunt aquarum calentium venae, ibi nova deversoria luxuriae excitabuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 21:5)
Magnam hanc auditorum partem videbis, cui philosophi schola deversorium otii sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:2)
Leonem in amphitheatro spectavimus, qui unum e bestiariis agnitum, cum quondam eius fuisset magister, protexit ab impetu bestiarum.
(세네카, 행복론, Liber II 85:3)
Scio tamen, quanti ista consecuturus deversorium subeam!
(세네카, 행복론, Liber VI 72:2)
inde surgentes, si Vorocingi eramus (hoc uni praedio nomen), ad sarcinas et deversorium pedem referebamus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 7:1)
forte accidit, ut deversorio, cui ipse successerat, quaedam femina non minus censu quam moribus idonea vicinaretur, cuius filia infantiae iam temporibus emensis necdum tamen nubilibus annis appropinquabat, huic hic blandus (siquidem ea aetas infantulae, ut adhuc decenter) nunc quaedam frivola, nunc ludo apta virgineo scruta donabat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 6:1)
Sed bestiarii, inquitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 5:2)
Caere, sacrarium populi Romani, deversorium sacerdotum ac receptaculum Romanorum sacrorum, intactum inviolatumque crimine belli hospitio Vestalium cultisque dis darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 206:2)
quidam in ipsis itineribus ad notas latebras ab insidiantibus, pars in deserta per fraudem deversoria deducti opprimebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 359:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION