라틴어 문장 검색

magis pro maiestate videlicet imperii Arimini quam Romae magistratum initurum et in deversorio hospitali quam apud penates suos praetextam sumpturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 680:1)
duo non suscepta prodigia sunt, alterum quod in privato loco factum esset, - palmam enatam in impluvio suo T. Marcius Figulus nuntiabat - alterum quod in loco peregrino:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 147:1)
nunc ex sordido deversorio, vix mercede recepti ac prope hostium more extra urbem manere iussi, in hoc squalore venimus in curiam Romanam Rhodii, quos provinciis nuper Lycia atque Caria, quos praemiis atque honoribus amplissimis donastis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 239:1)
postquam in cunas conditust, devolant angues iubati deorsum in impluvium duo maximi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 191)
mi equidem iam arbitri vicini sunt, meae quid fiat domi, ita per impluvium intro spectant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 22)
De tegulis modo nescio quis inspectavit vestrum familiarium per nostrum impluvium intus apud nos Philocomasium atque hospitem osculantis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 231)
Forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum, atque ego illi aspicio osculantem Philocomasium cum altero nescio quo adulescente.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 340)
Neque solarium neque hortum, nisi per impluvium?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 3166)
et me despexe ad te per impluvium tuom fateor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 695)

SEARCH

MENU NAVIGATION