라틴어 문장 검색

comprehensisque servis, qui caritate domini vim parabant, cum gladii abditi ex omnibus locis deverticuli protraherentur, enimvero manifesta res visa, iniectaeque Turno catenae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 524:2)
nihil minus quaesitum a principio huius operis videri potest quam ut plus iusto ab rerum ordine declinarem varietatibusque distinguendo opere et legentibus velut deverticula amoena et requiem, animo meo quaererem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 239:1)
hic illest dies, cum nulla vitae meae salus sperabilest, neque exilium exitio est neque adeo spes, quae mi hunc aspellat metum, nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis, [nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obviam est] neque deprecatio perfidiis meis nec male factis fuga est, nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 33)
ipsaque non fiunt clathrata neque bifora sed valvata, et aperturas habent in exteriores partes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장39)
contraque eas cellas relinquantur aperturae inferiorum graduum cubilibus longae pedes duo, altae semipede.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장3)
Circa frontem eius figuntur tabulae, relictis semipedalibus aperturis ad aquam intra concipiendam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장6)
id autem cum est navali ratione picatum, hominibus calcantibus versatur et hauriendo per aperturas, quae sunt in frontibus tympani, reddit per columbaria secundum axem supposito labro ligneo habente una secum coniunctum canalem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장8)
motione vero vectium vehementiore spiritus frequens compressus epitoniorum aperturis influit et replet animae canales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION