라틴어 문장 검색

comprehensisque servis, qui caritate domini vim parabant, cum gladii abditi ex omnibus locis deverticuli protraherentur, enimvero manifesta res visa, iniectaeque Turno catenae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 524:2)
nihil minus quaesitum a principio huius operis videri potest quam ut plus iusto ab rerum ordine declinarem varietatibusque distinguendo opere et legentibus velut deverticula amoena et requiem, animo meo quaererem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 239:1)
hic illest dies, cum nulla vitae meae salus sperabilest, neque exilium exitio est neque adeo spes, quae mi hunc aspellat metum, nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis, [nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obviam est] neque deprecatio perfidiis meis nec male factis fuga est, nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 33)
inter solem vero et lunam cum distet totum mundi spatium et lunae orienti sol trans contra sit ad occidentem, eam, quo longius absit, a radiis remissam XIIII die plena rota totius orbis mittere splendorem, reliquosque dies decrescentia cotidiana ad perfectionem lunaris mensis versationibus et cursu a sole revocationibus subire sub rotam radiosque eius, et ita menstruas dierum efficere rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION