라틴어 문장 검색

Quidam occupatis proximis rivis deverterant longius, ut, quidquid occulti humoris usquam manaret, exciperent, nec ulla adeo avia et sicca lacuna erat, ut vestigantium sitim falleret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 16:1)
Ceterum Babylone - inde enim devertit oratio - corporis eius custodes in regiam principes amicorum ducesque cupiarum advocavere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 1:1)
talis in vario solet divitis domini hortulo stare flos hyacinthinus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6126)
"hortulus hic puteusque brevis nec reste movendus in tenuis plantas facili diffunditur haustu, vive bidentis amans et culti vilicus horti, unde epulum possis centum dare Pythagoreis."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III89)
iuvat ire iugis qua nulla priorum Castaliam molli devertitur orbita clivo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 2:3)
'obtusa' vero stulta, id est crudelia, ut merito Sol equos suos ab ista urbe devertat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5673)
unde factum est, ut Paris timore, ne qui eum insequerentur, non recto itinere properaret ad patriam, sed deverteret ad Aegyptum et ad regem Proteum veniret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6513)
et quaeritur, cur hoc Palinurus, cum ad Siciliam suaderet devertere, non dixerit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 312)
ordo autem est 'qua nulla priorum orbita Castaliam', fontem Delphorum, 'devertitur'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2923)
contra ille convocata de hortulis in auxilium quasi Liber turba temulentorum quaerentium tamen quem incomptis unguibus bacchantes asperoque ore discerpant, voluptatis nomen suavitatem quietem teste populo exaggerans instat acriter ut nisi ea beatus nemo esse posse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS20)
cuius etiam illi hortuli propinqui non memoriam solum mihi afferunt, sed ipsum videntur in conspectu meo ponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 3:5)
scis enim me quodam tempore Metapontum venisse tecum neque ad hospitem ante devertisse, quam Pythagorae ipsum illum locum, ubi vitam ediderat, sedemque viderim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 6:5)
Mihi quidem etiam Democritus vir magnus in primis, cuius fontibus Epicurus hortulos suos inrigavit, nutare videtur in natura deorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 121:1)
ita enim instituisse et vilicis imperavisse, ut omnia praeberentur, quicumque Laciades in villam suam devertisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:9)
C. Canius, eques Romanus, nec infacetus et satis litteratus, cum se Syracusas otiandi, ut ipse dicere solebat, non negotiandi causa contulisset, dictitabat se hortulos aliquos emere velle, quo invitare amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 73:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION