라틴어 문장 검색

Huius ab imperio celestis curia pendet, Huius ad imperium deuota mente parata, Cum qua celestis regni moderatur habenas, Qui pater et proles eiusdem, natus et actor Cuncta regit, sine fine regens, quo rege triumphat In celo miles, in terris militat exul.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:5)
Par pugne meritis et eisdem miles in armis Mundum deuincens, Vincencius omnia uictor Calcat et in uiuos pugnans in morte triumphat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:21)
Militat a dextris Racio, Constancia leuam Assequitur partem, totamque Modestia plebem Ordinat, et peditum strepitus Prudencia frenat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:6)
Sed tamen hoc solo pensat sua damna quod illic Lux eterna manet nullisque decisa tenebris, Continuusque dies, ubi celicus ille senatus Turmaque Virtutum, Nature militat agmen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:3)
Indulget freno iuuenis, calcaribus urget Cornipedem, nec segnis, hebes, pinguedine lassus, Lentescit sonipes, sed eodem Martis amore Militat, hostiles frangens cum milite turmas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:9)
Ergo Quies Penam, Sacies Ieiunia, Curas Pax fugat, Esuriem deuicit Copia, languet Vbertate Sitis et uicta Carencia cedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:22)
Assistens Pietas nec ferro militat, immo Blandiciis precibusque cupit mollescere bellum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:6)
Sed tandem uario deuicta labore, fatiscit Impietas, cedens Marti, sine Marte subacta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:9)
"O iuuenis cui terra fauet, cui militat ether, Cui Deus arridet, celum famulatur, et omnis Applaudit mundus, et totus supplicat orbis, Reliquiis belli, que uix et forte supersunt, Parce nec in uitulos deseuiat ira leonis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:16)
Et sicut contra ratam firmamenti volutionem, motu contradictorio exercitus [0443C] militat planetarum, sic in homine sensualitatis rationisque continua reperitur hostilitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:23)
ego quasi bestialiter in terra deambulo, illa vero coeli militat in secreto.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:114)
Stellae ad ipsius firmamenti fulgurantes honorem, ipsum suis ornatibus vestiendo, breves sui itineris dietas explentes, varia gyratione ejusdem spatia metienda, meae militant majestati.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:8)
Credo te in Cupidinis castris stipendiarie militantem, et quadam interfamiliaritatis germanitate eidem esse connexum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:2)
Militat in cunctis, ullum vix excipit hujus Regula, cuncta ferit fulmen et ira sui.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:27)
Quaevis honori munera militent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION