라틴어 문장 검색

Quodam litigio contendens, crinis in ima Deuiat et secum pugnans rixatur inepte;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:6)
Ergo legitimo ne partus mentis ab ortu Deuiet et nullam ducat de matre querelam, Mens gignit, nutrit racio, quod parturit actus Fabricat in thalamo mentis mentale, priusquam Materiale foras opus euocet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:32)
Hec docet ut maculas animi complanet et omnes Deponat nubes odii, mens cerea fiat, Si respersa semel fuerit pietatis oliuo, Sic tamen ut nunquam firme constancia mentis Deuiet a recto, ne, si pietate remissus Mollescat iuuenis, magnos effeminet actus Mollicies, perdatque uiri mens fracta rigorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 24:2)
Jam comites errare uidens et cedere pugne Fletus adest, partemque suam succumbere bello Luget, et abscisso meret uelamine Luctus Vtque erat impaciens, gressum maturat et hostem Impetuosus adit, galeeque resoluere nodos Temptat, ut ad uulnus ingressum preparet ensi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:1)
Hasta tamen uibrata uolat, sed deuiat, hostem Dum petit hec;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:2)
Quartus erat carbunculus, qui solis gerens imaginem, sub radiationis cereo proscribens umbraculum, fratrum lampades soporabat eclipticas, nunc caeteros regali suae majestatis auctoritate deviare praecipiens, nunc quietam agitationi tribuens potestatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:72)
A Veneris igitur orthographia homo deviando recedens, sophista falsigraphus invenitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:32)
Ita tamen sub divinae potestatis imperio ministerium hujus operationis exercui, ut meae attentionis manum dextera supernae majestatis dirigeret, quia meae scripturae calamus exorbitatione subita deviaret, nisi supremi dispositoris digito regeretur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:19)
Hujus facies, prout virilis dignitas exposcebat, a nulla pulchritudinis gratia deviabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:8)
sapientiae splendor fatuitatis deviat in occasum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:13)
Qua de causa consilio habito cum episcopis et omni clero qui aderant, decreverunt omnem injustitiam et foeditatem de exercitu abscindi, [0471D] videlicet, «ut nullus in pondere aut mensura, nec in auri vel argenti ambitione, nec in alicujus rei mutatione aut negotio confratrem Christianum circumveniret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 114:2)
que enim mala egeris notabunt, que vero bona fuerint,deviabunt."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 15:10)
quæ enim male egeris notabunt, quæ vero bona fuerint, deviabunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 122:15)
Vulpis vero vagando huc et illuc, quantum potuit, lupum deviavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:32)
ideoque abscisso eo, unde sensus nostri in reliquum corpus prodeunt, commoriuntur etiam omnia membra:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION