라틴어 문장 검색

Nec in eadem intentione aequaliter retinenda mens est, sed ad iocos devocanda.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 148:1)
Emerge, coniunx, atque dispulsas manu abrumpe tenebras;
(세네카, Hercules Furens 4:1)
'dispelle somnos' inquit *et natum eripe, o fida coniunx:
(세네카, Troades 469:1)
"sed illum, pallidus Inachiis qui desuper imminet Argis, dum morior, dispelle globum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권226)
Et iam Mygdoniis elata cubilibus alto dispulerat caelo gelidas Aurora tenebras, rorantes excussa comas multumque sequenti sole rubens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권44)
"Ecce autem aerata dispellens aequora prora Pelias intacti late subit hospita ponti pinus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권132)
magno quem comminus ictu Tydeos hasta feri dispulsa casside fixit, ille ingens in terga iacet, stat fronte superstes lancea, conlapsae veniunt in tempora flammae, prosequitur Tydeus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권200)
nec enim dat terga nec ullis frangitur ille minis, venientesque obvius undas intrat et obiecta dispellit flumina parma, stant terra fugiente gradus, et poplite tenso lubrica saxa tenet, genibusque obnixus et haerens subruta fallaci servat vestigia limo, sic etiam increpitans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권210)
Hanc ego de caelo ducentem sidera vidi, Fluminis haec rapidi carmine vertit iter, Haec cantu finditque solum Manesque sepulcris Elicit et tepido devocat ossa rogo;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 224)
degressus deinde ipse cum paucis speculatum cum ab sauciis hostibus sciscitando comperisset castra Volscorum deserta esse, laetus ab tumulo suos devocat et in castra Romana penetrat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 422:2)
inclinata denique re cum incalescente sole dispulsa nebula aperuisset diem, tum liquida iam luce montes campique perditas res stratamque ostendere foede Romanam aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 75:1)
hora ferme quarta dispulsa sole nebula aperuit diem, vacuaque hostium castra conspexerunt Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 248:1)
Dinocrates, regius praefectus, reciperandi castelli causa primo castra ad ipsa Tendeba movet, inde ad alterum castellum, item Stratonicensis agri - Astragon vocant - omnibus praesidiis quae multifariam disiecta erant, devocatis et ab ipsa Stratonicea Thessalorum auxiliaribus ad Alabanda, ubi hostes erant, ducere pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 222:2)
meritissimo eius quae volet faciemus, qui hosce amores nostros dispulsos compulit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3314)

SEARCH

MENU NAVIGATION