라틴어 문장 검색

Crastina vero die orta, utrinque de absentia captivorum virorum nobilium dolentes, ac recordati quia ambo deliquissent, tam sacrae viae Jerusalem devotione violata, ex consilio majorum suae legionis pacem firmam composnerunt, captos pro captivis sibi invicem restituentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 34:1)
Quam vallatam navali obsidione et expugnatam in virtute suorum apprehendit, nil auxilii et respectus de omnibus quae acquisierat, Christianis confratribus, [0473A] Antiochiae considentibus, conferens aut impertiens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 118:10)
Alii Christianum exercitum, adhuc in virtute sua conglobatum divinaeque devotionis ardore flagrantem asserebant, et tandem divisum per terram et civitates, a gentibus injuste possessas, in circuitu Jerusalem et Antiochiae potenter praevalere et dominari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:7)
Jam ex viri Dei consilio ab episcopis et clero triduanum indicitur jejunium, et sexta feria processionem [0542A] universi Christiani circa urbem facientes, deinde ad montem Oliveti, venientes in loco, ubi Dominus Jesus coelos ascendit, ac deinde procedentes alio in loco, ubi discipulos suos orare docuit, in omni devotione et humilitate constiterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 16:1)
Hoc itaque vas et promunctorium, quod in medio templi proeminere praediximus, intactum a Tankrado permansit, quin Turci omni devotione utrumque venerantes, inviolatum reservabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 50:1)
Quod cum timore et reverentia susceperunt, ad templum Dominici sepulcri cum omni devotione hymnorumque modulatione ferre, et ibidem collocare decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 76:3)
Dehinc mense Februario mediante, cives Assur, dum secure de die in diem in omnibus negotiis studerent et pacifice ad excolendas vineas et agros procederent, quidam Sarracenus ex civibus urbis Assur, ut gratiam inveniret in oculis ducis, omnia propalavit, quam securi et nullius mortis respectum habentes, ab urbe cives exirent ad omnia quae eis erant necessaria.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 18:1)
Illis vero sine respectu periculi vagantibus, viginti milites continuo ab insidiis et societate Christianorum egressi, praedam undique contraxerunt, vi etiam abducentes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:4)
Hoc praesidium Turci et caeteri gentiles et Judaei nimia devotione honorantes venerabantur, nec minore celebritate a catholicis cultoribus observatur et colitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 52:5)
Interea haec concordia in eodem mense Martio inter regem et patriarcham dum fieret, et terra silvaeque, amota hieme, reviviscerent, dies prolongari inciperent, serenitas aeris magis ac magis in dies claresceret, ecce nuntia universarum civitatum gentilium in palatio regis adfuere, quaedam in dolo, quaedam in puritate, regem salutantia in donis ac tributis, pacem cum eo quaerentes componere, quatenus sine respectu periculi et metus in negotia sua secure terram perambularent, et agros ac vineas sine formidine excolerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 103:4)
Qua cum omni devotione celebrata regem adierunt summopere deprecantes, ut quam vellet civitatem gentilium occupare et expugnare [0597C] eis liceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 109:2)
Rex quidem consilio suorum pepercit viris, pacifice eos prodire promittens cum omnibus quae collo deferre possent et usque in Ascalonem conductum eis sine respectu mortis largitus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 109:8)
Postea conventu Christianorum de die in diem comminuto, aliis redeuntibus navigio, aliis per diversas [0625D] regiones in reditu suo dispersis, Conradus, stabularius imperatoris Romanorum, Albertus de Blandraz, Stephanus Blesensis, Stephanus princeps Burgundiae, Otho cognomine Altaspata, Arpinus de Buduordis, Hugo de Falckenberg, Hugo de Lezenais, Baldewinus de Hestrut, Gutmanus de Brussela, Rudolfus de castello Alos, quod est in Flandria, Hugo de Botuns, Gerbodo de castello Wintine, Rotgerus de Roscit, et caeteri quamplurimi nobiles et egregii viri, qui ad sanctum Pascha celebrandum tunc de universis locis convenerant, et in omni devotione ac charitatis plenitudine feliciter sanctum tempus celebraverant, in civitate Jerusalem cum rege remanserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 2:1)
Qui se minime excusans, hac de causa se illis non subvenisse respondit, quod Baldewinus, praeses civitatis Rohas, nullum sibi respectum fecerit, cum ante hos dies ipsa civitas [0685D] Rohas et multae aliae civitates de regno fuerint Antiochiae, et illi subditae annuos reditus dominatori Antiochiae dederint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 42:8)
Dehinc solemniter a rege Baldewino et ab omni Ecclesia Pascha Domini celebrato, ammiraldus, id est princeps Ascalonis, nescio spiritu timoris tactus an amoris divini, dominum regem per secretarios coepit appellare, et cum eo agere de urbis traditione, donec Jerusalem idem ammiraldus, fide data et accepta, ad regem intravit, omnia ei elocutus, sicut in corde et animo devoverat de urbis traditione, et ipsius regis et suorum intromissione, de fidelitatis devotione erga regem et suos habenda.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 70:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION