라틴어 문장 검색

si quaedam nimis antique, si pleraque dure dicere credit eos, ignave multa fatetur, et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo, non equidem insector delendave carmina Livi esse reor, memini quae plagosum mihi parvo Orbilium dictare;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 124)
dicite, post poenam liceat commissa fateri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum3)
— In his igitur quae singula quaedam expetendorum praestare creduntur beatitudo nullo modo uestiganda est. — Fateor, inquam, et hoc nihil dici uerius potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:14)
coniurati e uinculis triplicium catenarum dixere causam, cum quidam ultro crimen faterentur, nonnulli etiam imputarent, tamquam aliter illi non possent nisi morte succurrere dedecorato flagitiis omnibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 36장 2:1)
aspera ivno] vel quam tu asperam dicis, vel certe ut et ego fateor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2794)
Qua re equidem et in nostra civitate et in ipsa Graecia, quae semper haec summa duxit, multos et ingeniis et magna laude dicendi sine summa rerum omnium scientia fuisse fateor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 6:1)
illo modo potius putat urguendum fuisse Carneadem, cum sapientis nullum decretum esse possit nisi conprehensum perceptum cognitum, ut hoc ipsum decre- tum qui sapientis esse <diceret>, nihil posse percipi, fateretur esse perceptum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 146:6)
Quid tergiversamur, Epicure, nec fatemur eam nos dicere voluptatem, quam tu idem, cum os perfricuisti, soles dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 41:1)
cuncti se scire fatentur, quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:3)
Dumque iter horrendum per opaca crepuscula carpit, "seu dea tu praesens, seu dis gratissima" dixit, "numinis instar eris semper mihi meque fatebor muneris esse tui, quae me loca mortis adire, quae loca me visae voluisti evadere mortis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 19:1)
sicut in tormentis quoque, qui est locus frequentissimus, cum pars altera quaestionem vera fatendi necessitatem vocet, altera saepe etiam causam falsa dicendi, quod aliis patientia facile mendacium faciat, aliis infirmitas necessarium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 19:1)
nam, ut in oratione sparsa plerumque colligimus argumenta, quae per se nihil reum aggravare videantur, congregatione deinde eorum factum convincimus, ita huiusmodi testis multa de anteactis, multa de insecutis, loco, tempore, persona, ceteris est interrogandus, ut in aliquod responsum incidat, post quod illi vel fateri quae volumus necesse sit vel iis quae iam dixerit repugnare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 48:5)
sed hoc dicere rustico verecundum est, quia innocentem fuisse patrem fatetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 62:5)
faciant inuidiam alicui oculos desse, alicui manus, dicant illos per hunc tam misere uiuere, dum fateantur per hunc uiuere.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 15:4)
Faciant inuidiam, dicant illos per me tam misere uiuere, dum fateantur per me uiuere.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.56)

SEARCH

MENU NAVIGATION