라틴어 문장 검색

Domitius in consilio dixit placere sibi bello confecto ternas tabellas dari ad iudicandum eis, qui ordinis essent senatorii belloque una cum ipsis interfuissent, sententiasque de singulis ferrent, qui Romae remansissent quique intra praesidia Pompei fuissent neque operam in re militari praestitissent:
(카이사르, 내란기, 3권 83:4)
non nisi legitime vult nubere, quid placeat dic:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X137)
ita fore ut et per te restituatur, quem ad modum senatus initio censuit, et sine multitudine reducatur, quem ad modum homines religiosi Sibyllae placere dixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 7 5:3)
non enim urguent ut coarguant neminem ulla de re posse contendere nec adseverare sine aliqua eius rei quam sibi quisque placere dicit certa et propria nota.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 47:3)
Superest ne rursus provinciae quod damnasse dicitur placeat, agatque paenitentiam paenitentiae suae.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 10 3:3)
nobis statum dici placet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 104:6)
quos posui, quia et ipsi a plerisque status appellantur, cum quibusdam legales potius quaestiones eas dici placuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 129:2)
senatui dictatorem dici placuit, quia etsi saepe victi populi maiore tamen conatu quam alias unquam rebellarant, et aliquantum Romanae iuventutis morbo absumptum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 279:2)
quae ubi Romam sunt relata, primum dictatorem dici placebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 318:1)
dictatorem dici placet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 399:3)
tranquillis rebus fama Gallici belli pro tumultu valuit ut dictatorem dici placeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 247:1)
quaestiones decretae dictatoremque quaestionibus exercendis dici placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 368:2)
ob haec etiam aucta fama, ut solet, ingens terror patres invasit dictatoremque dici placebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 541:1)
rettulit quas leges pacis placeret dici.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 129:3)
Si rectum inde iudicium vobis audire placuerit, dicam.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION